Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

quae ubi Romam sunt nuntiata, indignitas rei magis quam periculum consulem alterum ab urbe excivit. ita duo consulares exercitus ad hostem accessere acie instructa, ut confestim dimicarent.

sed cum forte haud multum diei superesset, unus ab statione hostium exclamat:

“ostentare hoc est, Romani, non gerere bellum. in noctem inminentem aciem instruitis; longiore luce ad id certamen, quod instat, nobis opus est. crastino die oriente sole redite in aciem; erit copia pugnandi; ne timete.”

his vocibus inritatus miles in diem posterum in castra reducitur longam venire noctem ratus, quae moram certamini faceret. tum quidem corpora cibo somnoque curant; ubi inluxit postero die, prior aliquanto constitit Romana acies; tandem et Aequi processere.

proelium fit utrimque vehemens, quod et Romanus ira odioque pugnabat, et Aequos conscientia contracti culpa periculi et desperatio futurae sibi postea fidei ultima audere et experiri cogebat.

non tamen sustinuere aciem Romanam Aequi; pulsique cum in fines suos se recepissent, nihilo ad pacem

141
animis ferox increpare duces, quod in aciem, qua pugnandi arte Romanus excellat, commissa res sit; Aequos populationibus incursionibusque meliores esse,

et multas passim manus quam magnam molem unius exercitus rectius bella gerere.