Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

Iuppiter optimus maximus exulum atque servorum saeptus armis nulla humana ope dignus erat?

et hi postulant, ut sacrosancti habeantur, quibus ipsi dii neque sacri neque sancti sunt? at enim divinis humanisque obruti sceleribus legem vos hoc anno perlaturos dictitatis. tum hercule illo die, quo ego consul sum creatus, male gesta res publica est, peius multo, quam cum P. Valerius consul periit, si tuleritis.

iam primum omnium” inquit, “Quirites, in Volscos

160
et Aequos mihi atque collegae legiones ducere in animo est. nescio quo fato magis bellantes quam pacati propitios habemus deos. quantum periculum ab illis populis fuerit, si Capitolium ab exulibus obsessum scissent, suspicari de praeterito quam re ipsa experiri est melius.”

Moverat plebem oratio consulis; erecti patres restitutam credebant rein publicam. consul alter, comes animosior quam auctor, suscepisse collegam priorem actiones tam gravis facile passus, in peragendis consularis officii partem ad se vindicabat.

tum tribuni eludentes velut vana dicta persequi quaerendo, quonam modo exercitum educturi consules essent, quos dilectum habere nemo passurus esset?

“nobis vero” inquit Quinctius “nihil dilectu opus est, cum, quo tempore P. Valerius ad recipiundum Capitolium arma plebi dedit, omnes in verba iuraverint conventuros se iussu consulis nec iniussu abituros.

edicimus itaque, omnes, qui in verba iurastis, crastina die armati ad lacum Regillum adsitis.” cavillari tribuni et populum exsolvere religione velle: privatum eo tempore Quinctium fuisse, cum sacramento adacti sint.