Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

eadem nocte et Tusculum de arce capta Capitolioque occupato et alio turbatae urbis statu nuntii veniunt.

L. Mamilius Tusculi tum dictator erat. is confestim convocato senatu atque introductis nuntiis magno opere censet,

ne expectent, dum ab Roma legati auxilium petentes veniant; periculum ipsum discrimenque ac sociales deos fidemque foederum id poscere. demerendi beneficio tam potentem, tam propinquam civitatem numquam parem occasionem daturos deos. placet ferri auxilium;

iuventus conscribitur, arma dantur. Romam prima luce venientes procul speciem hostium praebuere; Aequi aut Volsci venire visi sunt; deinde, ubi vanus terror abiit, accepti in urbem agmine in forum descendunt.

ibi iam P. Valerius relicto ad portarum praesidia collega instruebat aciem.

auctoritas viri moverat adfirmantis Capitolio recuperate et urbe pacata si edoceri se sissent, quae fraus ab tribunis occulta in lege ferretur, memorem se maiorum suorum, memorem cognominis, quo populi colendi velut hereditaria cura sibi a maioribus tradita esset, concilium plebis non inpediturum.

hunc ducem secuti nequiquam reclamantibus tribunis in clivum Capitolinum erigunt aciem.

158
adiungitur et Tusculana legio. certare socii civesque, utri recuperatae arcis suum decus facerent; dux uterque suos adhortatur.

trepidare hostes, nec ulli satis rei praeterquam loco fidere; trepidantibus inferunt signa Romani sociique, iam in vestibulum perruperant templi, cum P. Valerius inter primores ciens interficitur. P. Volumnius consularis vidit

is dato negotio suis, ut corpus obtegerent, ipse in locum vicemque consulis provolat. prae ardore impetuque tantae rei sensus non pervenit ad militem; prius vicit, quam se pugnare sine duce sentiret.

multi exulum caede sua foedavere templum, multi vivi capti, Herdonius interfectus. ita Capitolium recuperatum. de captivis, ut quisque liber aut servus esset, suae fortunae a quoque sumptum supplicium est; Tusculanis gratiae actae; Capitolium purgatum atque lustratum. in consulis domum plebes quadrantes,

ut funere ampliore efferretur, iactasse fertur.

pace parta instare tribuni patribus, ut, P. Valeri fidem exsolverent, instare C. Claudio, ut collegae deos manes fraude liberaret, agi de lege sineret. consul, antequam collegam sibi subrogasset, negare passurum agi de lege.