Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

dilucere res magis patribus atque consulibus. praeter ea tamen, quae denuntiabantur, ne Veientium neu Sabinorum id consilium esset timere et,

cum tantum in urbe hostium esset, mox Sabinae Etruscaeque legiones ex conposito adessent, tum aeterni hostes Volsci et Aequi non ad populandos, ut ante, fines, sed ad urbem ut ex parte captam venirent.

multi et varii timores; inter ceteros eminebat terror servilis, ne suus cuique domi hostis esset, cui nec credere nec non credendo, ne infestior fieret, fidem abrogare satis erat tutum;

vixque concordia sisti videbatur posse. tantum superantibus aliis ac mergentibus malis nemo tribunos aut plebem timebat; mansuetum id malum et per aliorum quietem malorum semper exoriens quiescere peregrino terrore sopitum videbatur.

at id prope unum maxime inclinatis rebus incubuit. tantus enim tribunos furor tenuit, ut non bellum, sed vanam imaginem belli ad avertendos ab legis cura plebis animos Capitolium insedisse contenderent, patriciorum hospites clientesque; si perlata lege frustra tumultuatos esse se sentiant, maiore quam venerint silentio abituros.

concilium inde legi perferendae habere avocato populo ab armis. senatum interim consules habent alio se

156
maiore ab tribunis metu ostendente, quam quem nocturnus hostis intulerat.

postquam arma poni et discedere homines ab stationibus nuntiatum est, P. Valerius collega senatum retinente se ex curia proripit, inde in templum ad tribunos venit.

“quid hoc rei est” inquit, “tribuni? Herdonii ductu et auspicio rem publicam eversuri estis? tam felix vobis corrumpendis fruit, qui servitia non commovit auctor? cum hostes supra caput sint, discedi ab armis legesque ferri placet?”

inde ad multitudinem oratione versa: “si vos urbis, Quirites, si vestri nulla cura tangit, at vos veremini deos vestros ab hostibus captos. Iuppiter optimus maximus, regina et Minerva, alii dii deaeque obsidentur; castra servorum publicos vestros penates tenent;