Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

et Aequis statum iam ac prope sollemne in singulos annos bellum timebatur, propiusque aliud novum malum necopinato exortum.

exules servique, ad duo milia hominum et quingenti, duce Ap. Herdonio Sabino nocte Capitolium atque arcem occupavere.

confestim in arce facta caedes eorum, qui coniurare et simul capere arma noluerant; alii inter tumultum praecipites pavore in forum devolant; alternae voces “ad arma!” et “hostes in urbe sunt” audiebantur.

consules et armare plebem et inermem pati timebant incerti, quod malum repentinum, externum an intestinum, ab odio plebis an ab servili fraude, urbem

155
invasisset. sedabant tumultus, sedando interdum movebant; nec enim poterat pavida et consternata regi imperio.

dant tamen arma, non vulgo, tantum ut incerto hoste praesidium satis fidum ad omnia esset. solliciti reliquum noctis incertique, qui homines, quantus numerus hostium esset, in stationibus disponendis ad opportuna omnis urbis loca egere. lux deinde aperuit bellum ducemque belli.

servos ad libertatem Ap. Herdonius ex Capitolio vocabat: se miserrimi cuiusque suscepisse causam, ut exules iniuria pulsos in patriam reduceret et servitiis grave iugum demeret. id malle populo Romano auctore fieri; si ibi spes non sit, se Volscos et Aequos et omnia extrema temptaturum et concitaturum.