Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

id ad senatum reicitur. reus, dum consulerentur patres, retentus in publico est. vades dari placuit; unum vadem tribus milibus aeris obligaverunt; quot darentur, permissum tribunis est. decem finierunt. tot vadibus accusator vadatus est reum. hic primus vades publico dedit. dimissus e foro nocte proxima in Tuscos in exilium abiit.

iudicii die cum excusaretur solum vertisse exilii causa, nihilo minus Verginio comitia habente collegae appellati dimisere concilium. pecunia a patre exacta crudeliter,

ut divenditis omnibus bonis aliquamdiu trans Tiberim veluti relegatus devio quodam tugurio viveret.

hoc iudicium et promulgata lex exercuit civitatem; ab externis armis otium fuit.

velut victores tribuni perculsis patribus Caesonis exilio prope perlatam esse crederent legem et, quod ad seniores patrum pertineret, cessissent possessione rei publicae, iuniores, id maxime quod Caesonis sodalicium fruit,

auxere iras in plebem, non minuerunt animos; sed ibi plurimum profectum est, quod modo quodam temperavere impetus suos.