The History of Rome

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman curavit Guilelmus Weissenborn editio altera auam curavit Mauritius Mueller Pars I-IV. Libri I-XL. Editio Stereotypica. 1884-1911.

at ex parte altera consules in conspectu eorum positis sellis dilectum habebant. eo decurrunt tribuni contionemque secum trahunt. citati pauci velut rei experiundae causa, et statim vis coorta.

quemcumque lictor iussu consulis prendisset, tribunus mitti iubebat; neque suum cuique ius modum faciebat, sed virium spes, et manu obtinendum erat, quod intenderes.

quem ad modum se tribuni gessissent in prohibendo dilectu, sic se patres in lege, quae per omnes comitiales dies ferebatur, impedienda gerebant.

initium erat rixae, cum discedere populum iussissent tribuni, quod patres se submoveri sinebant. nec fere seniores rei intererant, quippe quae non consilio regenda, sed permissa temeritati audaciaeque esset.

multum

151
et consules se abstinebant, ne cui in rerum maiestatem suam contumeliae offerrent.

caeso erat Quinctius, ferox iuvenis qua nobilitate gentis, qua corporis magnitudine et viribus. ad ea munera data a diis et ipse addiderat multa belli decora facundiamque in foro, ut nemo non lingua, non manu promptior in civitate haberetur.

hic cum in medio patrum agmine constitisset eminens inter alios, velut omnes dictaturas consulatusque gerens in voce ac viribus suis, unus impetus tribunicios popularesque procellas sustinebat.

hoc duce saepe pulsi foro tribuni, fusa ac fugata plebes est; qui obvius fuerat, mulcatus nudatusque abibat, ut satis appareret, si sic agi liceret, victam legem esse.

tum prope iam perculsis aliis tribunis A. Verginius ex collegio unus Caesoni capitis diem dicit. atrox ingenium accenderat eo facto magis quam conterruerat; eo acrius obstare legi, agitare plebem, tribunos velut iusto persequi bello.

accusator pati reum ruere invidiaeque flammam ac materiam criminibus suis suggerere; legem interim non tam ad spem perferendi quam ad lacessendam Caesonis temeritatem ferre.

ibi multa saepe ab iuventute inconsulte dicta factaque in unius Caesonis suspectum incidunt ingenium.

tamen legi resistebatur. et A. Verginius identidem plebi: “ecquid sentitis iam vos, Quirites, Caesonem simul civem et legem, quam cupitis, habere non posse?

quamquam quid ego legem loquor? libertati obstat; omnes Tarquinios superbia exsuperat. expectate, dum consul aut dictator fiat, quem privatum viribus et regnantem videtis.” adsentiebantur multi pulsatos se querentes et tribunum ad reum peragendum ultro incitabant.