The History of Rome

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman curavit Guilelmus Weissenborn editio altera auam curavit Mauritius Mueller Pars I-IV. Libri I-XL. Editio Stereotypica. 1884-1911.

Scipioni ut nuntiatum est in maiore discrimine Locris rem verti ipsumque Hannibalem adventare,

ne praesidio etiam periclitaretur, facili inde receptu, et ipse a Messana L. Scipione fratre in praesidio ibi relicto, cum primum aestu fretum inclinatum est, naves mari secundo misit.

et Hannibal a Buloto

495
amni — haud procul is ab urbe Locris abest — praemisso, ut sui luce prima summa vi proelium cum Romanis ac Locrensibus consererent, dum ipse aversis omnibus in eum tumultum ab tergo urbem incautam adgrederetur,

ubi luce coeptam invenit pugnam, ipse nec in arcem se includere, turba locum artum inpediturus, voluit, neque scalas, quibus scanderet muros, attulerat.

sarcinis in acervum coniectis cum haud procul muris ad terrorem hostium aciem ostendisset, cum equitibus Numidis circumequitat urbem, dum scalae quaeque alia ad oppugnandum opus erant parantur, ad visendum, qua maxime parte adgrederetur.

progressus ad murum scorpione icto, qui proximus eum forte steterat, territus inde tam periculoso casu receptui canere cum iussisset, castra procul ab ictu teli communit.

classis Romana a Messana Locros aliquot horis die superante accessit; expositi omnes e navibus et ante occasum solis urbem ingressi sunt.

postero die coepta ex arce a Poenis pugna et Hannibal iam scalis aliisque omnibus ad oppugnationem paratis subibat muros, cum repente in eum nihil minus quam tale quicquam timentem patefacta porta erumpunt Romani.

ad ducentos improvidos cum invasissent occidunt; ceteros Hannibal, ut consulem adesse sensit, in castra recipit, nuntioque misso ad eos, qui in arce erant, ut sibimet ipsi consulerent, nocte motis castris abiit.

et qui in arce erant, igni iniecto tectis, quae tenebant, ut is tumultus hostem moraretur, agmen suorum fugae simili cursu ante noctem adsecuti sunt.