Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

ea quoque haud segniter curata res; mille ducentae togae brevi spatio et duodecim milia tunicarum missa.

aestate ea qua haec in Africa gesta sunt, P. Sempronius consul, cui Bruttii provincia erat, in agro Crotoniensi cum Hannibale in ipso itinere tumultuario proelio conflixit.

agminibus magis quam acie est. Romani pulsi, et tumultu verius quam pugna

530
ad mille et ducenti de exercitu consulis interfecti;

in castra trepide reditum, neque oppugnare tamen ea hostes ausi. ceterum silentio proximae noctis profectus inde consul, praemisso nuntio ad P. Licinium proconsulem, ut suas legiones admoveret, copias coniunxit. ita duo duces, duo exercitus ad Hannibalem redierunt; nec mora dimicandi facta est,

cum consuli duplicatae vires, Poeno recens victoria animos faceret.

in primam aciem suas legiones Sempronius induxit, in subsidiis locatae P. Licinii legiones. consul principio pugnae aedem Fortunae Primigeniae vovit, si eo die hostes fudisset;

composque eius voti fuit. fusi ac fugati Poeni, supra quattuor milia armatorum caesa, paulo minus trecenti vivi capti et equi quadraginta et undecim militaria signa. perculsus adverso proelio Hannibal Crotonem exercitum reduxit.

Eodem tempore M. Cornelius consul in altera parte Italiae non tam armis quam iudiciorum terrore Etruriam continuit, totam ferme ad Magonem ac per eum ad spem novandi res versam.

eas quaestiones ex senatus consulto minime ambitiose habuit; multique nobiles Etrusci, qui aut ipsi ierant aut miserant ad Magonem de populorum suorum defectione, primo praesentes erant condemnati;

postea conscientia sibimet ipsi exilium consciscentes, cum absentes damnati essent, corporibus subtractis bona tantum, quae publicari poterant, pigneranda poenae praebebant.

dam haec consules diversis regionibus agunt, censores interim Romae M. Livius et C. Claudius senatum recitaverunt. princeps iterum lectus Q. Fabius Maximus; notati septem, nemo tamen, qui sella curuli sedisset.

sarta tecta acriter et cum summa fide exegerunt; viam e foro Bovario et ad Veneris circa foros publicos et aedem Matris Magnae in Palatio faciendam locaverunt. vectigal etiam novum ex salaria annona statuerunt.

sextante sal et Romae et per totam Italiam erat Romae pretio eodem, pluris

531
in foris et conciliabulis, et alio alibi pretio praebendum locaverunt.

id vectigal commentum alterum ex censoribus satis credebant, populo iratum, quod iniquo iudicio quondam damnatus esset; et in pretio salis maxime oneratas tribus, quarum opera damnatus erat, credebant.

inde Salinatori Livio inditum cognomen. lustrum conditum serius, quia per provincias dimiserunt censores, ut civium Romanorum in exercitibus, quantus ubique esset, referretur numerus.

censa cum iis ducenta decem quattuor milia hominum. condidit lustrum C. Claudius Nero.

duodecim deinde coloniarum, quod numquam antea factum erat, deferentibus ipsarum coloniarum censoribus, censum acceperunt, ut, quantum numero militum, quantum pecunia valerent, in publicis tabulis monumenta extarent.