Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

Masinissa cum quinquaginta haud amplius equitibus per anfractus montis ignotos sequentibus se eripuit;

tenuit tamen vestigia Bucar adeptusque eum patentibus prope Clupeam urbem campis ita circumvenit, ut praeter quattuor equites omnes ad unum interfecerit. cum iis ipsum quoque Masinissam saucium prope e manibus inter tumultum amisit.

in conspectu erant fugientes; ala equitum dispersa lato campo, quibusdam, ut occurrerent,

525
per obliqua tendentibus, quinque hostes sequebatur.

amnis ingens fugientes accepit — neque enim cunctanter, ut quos maior metus urgeret, immiserant equos — raptique gurgite in obliquum praelati.

duobus in conspectu hostium in praerapidum gurgitem haustis ipse, perisse creditus, ac duo reliqui equites cum eo inter virgulta ulterioris ripae emerserunt. is finis Bucari sequendi fuit nec ingredi flumen auso nec habere credenti se iam, quem sequeretur.

inde vanus auctor absumpti Masinissae ad regem rediit, missique, qui Carthaginem gaudium ingens nuntiarent; totaque Africa fama mortis Masinissae repens allata varie animos adfecit.

Masinissa in spelunca occulta cum herbis curaret vulnus, duorum equitum latrocinio per dies aliquot vixit.

ubi primum ducta cicatrix, patique posse visus iactationem, audacia ingenti pergit ire ad regnum repetendum; atque in ipso itinere plus quadraginta equitibus conlectis cum in Maesulios palam iam, quis esset,

ferens venisset, tantum motum cum favore pristino tum gaudio insperato, quod, quem perisse crediderant,

incolumem cernebant, fecit, ut intra paucos dies sex milia peditum armatorum, quattuor equitum ad eum convenirent, iamque non in possessione modo paterni regni esset, sed etiam socios Carthaginiensium populos Masaesuliorumque fines — id Syphacis regnum erat — vastaret. inde inritato ad bellum Syphace, inter Cirtam Hipponemque in iugis opportunorum ad omnia montium consedit.