Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
adhuc teneras et fragiles vires eius esse, vixdum coalescens foventis regnum. instando stimulandoque pervincit, ut exercitum ad fines Maesuliorum admoveat atque in agro,
de quo saepe cum Gala non verbis modo disceptatum, sed etiam armis certatum fuerat, tamquam haud dubie iuris sui, castra locet: si quis arceat, quod maxime opus sit, acie dimicaturum;
sin per metum agro cedatur, in medium regnum eundum; aut sine certamine concessuros in dicionem eius Maesulios aut nequaquam pares futuros armis.
his vocibus incitatus Syphax Masinissae bellum infert, et primo certamine Maesulios fundit fugatque.
Masinissa cum paucis equitibus ex acie in montem — Bellum incolae vocant perfugit. familiae aliquot cum mapalibus pecoribusque suis — ea pecunia illis est — persecuti sunt regem;
cetera Maesuliorum in dicionem Syphacis concessit. quem ceperant exules montem herbidus
inde nocturnis primo ac furtivis incursionibus, deinde aperto latrocinio infesta omnia circa esse; maxime uri Carthaginiensis ager, quia et plus praedae, quam inter Numidas, et latrocinium tutius erat.
iamque adeo licenter eludebant, ut ad mare devectam praedam venderent mercatoribus appellentibus naves ad id ipsum, pluresque quam iusto saepe in bello Carthaginienses caderent caperenturque.
deplorabant ea apud Syphacem Carthaginienses infensumque et ipsum ad reliquias belli persequendas instigabant. sed vix regium videbatur latronem vagum in montibus consectari;
Bucar ex praefectis regiis, vir acer et inpiger, ad id delectus. ei data quattuor milia peditum, duo equitum; praemiorumque ingentium spe oneratus, si caput Masinissae rettulisset aut vivum — id vero inaestimabile gaudium fore cepisset.