Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

et qui Mazaetullo praeter inpunitatem sua omnia cum fide restitui sponderent, ambo praeoptantes exilio modicam domi fortunam,

omnia, ne id fieret, Carthaginiensibus de industria agentibus, ad sese perduxit.

Hasdrubal tum forte, cum haec gerebantur, apud Syphacem erat; qui Numidae, sane multum ad se pertinere credenti,

utrum penes Lacumazen an Masinissam regnum Maesuliorum esset, falli eum magnopere ait, si Masinissam eisdem contentum fore, quibus patrem Galam aut patruum eius Oezalcen, credat: multo maiorem indolem in eo animi ingeniique esse, quam in ullo gentis eius umquam fuisset;

saepe eum in Hispania rarae inter homines virtutis specimen dedisse sociis pariter hostibusque. et Syphacem et Carthaginienses, nisi orientem illum ignem oppressissent, ingenti mox incendio, cum iam nullam opem ferre possent, arsuros;

adhuc teneras et fragiles vires eius esse, vixdum coalescens foventis regnum. instando stimulandoque pervincit, ut exercitum ad fines Maesuliorum admoveat atque in agro,

de quo saepe cum Gala non verbis modo disceptatum, sed etiam armis certatum fuerat, tamquam haud dubie iuris sui, castra locet: si quis arceat, quod maxime opus sit, acie dimicaturum;

sin per metum agro cedatur, in medium regnum eundum; aut sine certamine concessuros in dicionem eius Maesulios aut nequaquam pares futuros armis.

his vocibus incitatus Syphax Masinissae bellum infert, et primo certamine Maesulios fundit fugatque.

Masinissa cum paucis equitibus ex acie in montem — Bellum incolae vocant perfugit. familiae aliquot cum mapalibus pecoribusque suis — ea pecunia illis est — persecuti sunt regem;

cetera Maesuliorum in dicionem Syphacis concessit. quem ceperant exules montem herbidus

524
aquosusque est; et quia pecori bonus alendo erat, hominum quoque carne ac lacte vescentium abunde sufficiebat alimentis.

inde nocturnis primo ac furtivis incursionibus, deinde aperto latrocinio infesta omnia circa esse; maxime uri Carthaginiensis ager, quia et plus praedae, quam inter Numidas, et latrocinium tutius erat.

iamque adeo licenter eludebant, ut ad mare devectam praedam venderent mercatoribus appellentibus naves ad id ipsum, pluresque quam iusto saepe in bello Carthaginienses caderent caperenturque.

deplorabant ea apud Syphacem Carthaginienses infensumque et ipsum ad reliquias belli persequendas instigabant. sed vix regium videbatur latronem vagum in montibus consectari;