Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

ii verso Marte Africae populationes et obsidionem Carthaginis visuri forent, nequaquam pari ad patienda ea robore ac Romani fuissent.

491
illis Romanam plebem,

illis Latium iuventutem praebuisse maiorem semper frequentioremque pro tot caesis exercitibus subolescentem;

suam plebem inbellem in urbe, inbellem in agris esse; mercede parari auxilia ex Afris, gente ad omnem auram spei mobili atque infida.

iam reges, Syphacem post conloquium cum Scipione alienatum, Masinissam aperta defectione infestissimum hostem.

nihil usquam spei, nihil auxilii esse. nec Magonem ex Gallia movere tumultus quicquam nec coniungere sese Hannibali, et Hannibalem ipsum iam et fama senescere et viribus.

in haec deflenda prolapsos ab recenti nuntio rursus terror instans revocavit ad consultandum, quonam modo obviam praesentibus periculis iretur.

dilectus raptim in urbe agrisque haberi placet, mittere ad conducenda Afrorum auxilia, munire urbem, frumentum convehere, tela arma parare, instruere naves ac mittere ad Hipponem adversus Romanam classem.

iam haec agentibus nuntius tandem venit Laelium, non Scipionem, copiasque, quantae ad incursiones agrorum satis sint, transvectas; summae belli molem adhuc in Sicilia esse.

ita respiratum, mittique legationes ad Syphacem aliosque regulos firmandae societatis causa coeptae. ad Philippum quoque missi, qui ducenta argenti talenta pollicerentur, ut in Siciliam aut in Italiam traiceret.

missi et ad suos imperatores in Italiam, ut omni terrore Scipionem retinerent;