Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

in eo proelio Capussa cum multis principum cecidit; gens Maesuliorum omnis in dicionem imperiumque Mazaetulli concessit.

regio tamen nomine abstinuit contentusque nomine modico tutoris puerum Lacumazen, qui stirpis regiae supererat, regem appellat.

Carthaginiensem nobilem feminam, sororis filiam Hannibalis, quae proxime Oezalci regi nupta fuerat, matrimonio sibi iungit spe Carthaginiensium societatis

et cum Syphace hospitium vetustum legatis missis renovat, omnia ea auxilia praeparans adversus Masinissam.

522

et Masinissa, audita morte patrui, dein nece fratris patruelis, ex Hispania in Mauretaniam — Baga ea tempestate rex Maurorum erat — traiecit.

ab eo supplex intimis precibus auxilium itineri quoniam bello non poterat, quattuor milia Maurorum impetravit.

cum iis, praemisso nuntio ad paternos suosque amicos, cum ad fines regni pervenisset, quingenti ferme Numidae ad eum convenerunt.

igitur Mauris inde, sicut convenerat, retro ad regem remissis, quamquam aliquanto minor spe multitudo nec cum qua tantam rem adgredi satis auderet,

convenerat, ratus agendo ac moliendo vires quoque ad agendum aliquid conlecturum, proficiscenti ad Syphacem Lacumazae regulo ad Thapsum occurrit.

trepidum agmen cum in urbem refugisset, et urbem Masinissa primo impetu capit et ex regiis alios tradentes se recipit, alios vim parantes occidit; pars maxima cum ipso puero inter tumultum ad Syphacem, quo primum intenderant iter, pervenerunt.