Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

expositis copiis Romani castra in proximis tumulis metantur.

iam non in maritimos modo agros conspectu primum classis, dein tumultu egredientium in terram pavor terrorque pervenerat, sed in ipsas urbes.

neque enim hominum modo turba mulierum puerorumque agminibus immixta, omnes passim compleverat vias, sed pecora quoque prae se agrestes agebant, ut relinqui subito Africam diceres.

urbibus vero ipsis maiorem quam quem secum attulerant, terrorem inferebant; praecipue Carthagini prope ut captae tumultus fuit.

nam post M. Atilium Regulum et L. Manlium consules, annis prope quinquaginta, nullum Romanum exercitum viderant praeter praedatorias classes, quibus escensiones in agros maritimos factae erant,

raptisque, quae obvia fors fecerat, prius recursum semper ad naves, quam clamor agrestes conciret, fuerat;

eo maior tum fuga pavorque in urbe fuit. et hercule neque exercitus domi validus neque dux, quem opponerent, erat. Hasdrubal Gisgonis filius genere, fama, divitiis, regia tum etiam adfinitate longe primus civitatis erat;

sed eum ab ipso illo Scipione aliquot proeliis fusum pulsumque in Hispania meminerant, nec magis ducem duci parem quam tumultuarium exercitum suum Romano exercitui esse.

itaque, velut si urbem extemplo adgressurus Scipio foret, ita conclamatum ad arma est, portaeque raptim clausae et armati in muris vigiliaeque et stationes dispositae, ac nocte insequenti vigilatum est.

postero die quingenti equites, speculatum ad mare turbandosque egredientes ex navibus missi, in stationes Romanorum inciderunt.

iam enim Scipio classe Uticam missa ipse haud ita multum progressus a mari tumulos proximos ceperat; equites et in stationibus locis idoneis posuerat et per agros miserat praedatum.