Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

iam terram cernebant. haud ita multo post gubernator Scipioni ait non plus quinque milia passuum Africam abesse, Mercuri promunturium se cernere; si iubeat eo dirigi, iam in portu fore omnem classem.

Scipio, ut in conspectu terra fuit, precatus deos, uti bono rei publicae suoque Africam videret, dare vela et alium infra navibus accessum petere iubet.

vento eodem ferebantur; ceterum nebula sub idem ferme tempus, quo pridie, exorta conspectum terrae ademit, et ventus premente nebula cecidit.

nox deinde incertiora omnia fecit. itaque ancoras, ne aut inter se concurrerent naves aut terrae inferrentur, iecere.

ubi inluxit, ventus idem coortus nebula disiecta aperuit omnia Africae litora. Scipio, quod esset proximum promunturium, percunctatus cum Pulchri promunturium id vocari audisset, “placet omen” inquit;

“huc dirigite naves.” eo classis decurrit, copiaeque omnes in terram expositae sunt. prosperam navigationem sine terrore ac tumultu fuisse permultis Graecis Latinisque auctoribus credidi.

Coelius unus praeterquam quod non mersas fluctibus naves, ceteros omnes caelestes maritimosque terrores, postremo abreptam tempestate ab Africa classem ad insulam Aegimurum,

inde aegre correctum cursum exponit, et prope obrutis navibus iniussu imperatoris scaphis, secus quam naufragos, milites sine armis cum ingenti tumultu in terram evasisse.

520

expositis copiis Romani castra in proximis tumulis metantur.

iam non in maritimos modo agros conspectu primum classis, dein tumultu egredientium in terram pavor terrorque pervenerat, sed in ipsas urbes.

neque enim hominum modo turba mulierum puerorumque agminibus immixta, omnes passim compleverat vias, sed pecora quoque prae se agrestes agebant, ut relinqui subito Africam diceres.

urbibus vero ipsis maiorem quam quem secum attulerant, terrorem inferebant; praecipue Carthagini prope ut captae tumultus fuit.

nam post M. Atilium Regulum et L. Manlium consules, annis prope quinquaginta, nullum Romanum exercitum viderant praeter praedatorias classes, quibus escensiones in agros maritimos factae erant,

raptisque, quae obvia fors fecerat, prius recursum semper ad naves, quam clamor agrestes conciret, fuerat;