Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

ut omnes iam in navibus erant, scaphas circummisit, ut ex omnibus navibus gubernatoresque et magistri navium et bini milites in forum convenirent ad imperia accipienda.

postquam convenerunt, primum ab iis quaesivit, si aquam hominibus iumentisque in totidem dies, quot frumentum, imposuissent. ubi responderunt aquam dierum quinque

et quadraginta in navibus esse, tum edixit militibus, ut silentium quieti nautis sine certamine ad ministeria exsequenda bene oboedientes praestarent.

cum viginti rostratis se ac L. Scipionem ab dextro cornu, ab laevo totidem rostratas et C. Laelium praefectum classis cum M. Porcio Catone — quaestor is tum erat — onerariis futurum praesidio.

lumina in navibus singula rostratae, bina onerariae haberent; in praetoria nave insigne nocturnum trium luminum fore.

Emporia ut peterent, gubernatoribus edixit. fertilissimus ager eoque abundans omnium copia rerum est regio, et inbelles, quod plerumque in uberi agro evenit, barbari sunt, priusque, quam ab Carthagine subveniretur, opprimi videbantur posse.

iis editis imperiis redire ad naves iussi et postero die deis bene iuvantibus signo dato solvere naves.

multae classes Romanae e Sicilia atque ipso illo portu profectae erant; ceterum non eo bello solum — nec id mirum, praedatum enim tantummodo

518
pleraeque classes ierant — , sed ne priore quidem ulla profectio tanti spectaculi fuit;

quamquam, si magnitudine classes aestimares, et bini consules cum binis exercitibus ante traiecerant et prope totidem rostratae in illis classibus fuerant, quot onerariis Scipio tum traiciebat;

nam praeter quadraginta longas naves quadringentis ferme onerariis exercitum travexit.

sed et bellum bello secundum priori ut atrocius Romanis videretur, cum quod in Italia bellabatur, tum ingentes strages tot exercituum simul caesis ducibus effecerant,

et Scipio dux partim factis fortibus partim suapte fortuna quadam ingenti ad incrementa gloriae celebratus converterat animos,

simul et mens ipsa traiciendi nulli ante eo bello duci temptata, quod ad Hannibalem detrahendum ex Italia transferendumque et finiendum in Africa bellum se transire vulgaverat.

concurrerat ad spectaculum in portum omnis turba non habitantium modo Lilybaei, sed legationum omnium ex Sicilia, quae et ad prosequendum Scipionem officii causa convenerant et praetorem provinciae M. Pomponium secutae fuerant;

ad hoc legiones, quae in Sicilia relinquebantur, ad prosequendos commilitones processerant; nec classis modo prospectantibus e terra, sed terra etiam omnis circa referta turba spectaculo navigantibus erat.