The History of Rome

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman curavit Guilelmus Weissenborn editio altera auam curavit Mauritius Mueller Pars I-IV. Libri I-XL. Editio Stereotypica. 1884-1911.

quantum militum in Africam transportatum sit, non parvo numero inter auctores discrepat.

alibi decem milia peditum duo milia et ducentos equites, alibi sedecim milia peditum, mille et equites, alibi parte plus dimidia rem auctam, quinque et triginta milia peditum equitumque in naves imposita invenio. quidam non adiecere numerum,

inter quos me ipse in re dubia poni malim. Coelius

517
ut abstinet numero, ita ad inmensum multitudinis speciem auget:

volucres ad delapsas clamore ait, tantamque multitudinem conscendisse naves, ut nemo mortalium aut in Italia aut in Sicilia relinqui videretur.

milites ut naves ordine ac sine tumultu conscenderent, ipse sibi curam sumpsit;

nauticos C. Laelius, qui classis praefectus erat, in navibus, ante conscendere coactos, continuit; commeatus imponendi M. Pomponio praetori cura data: quinque et quadraginta dierum cibaria, e quibus quindecim dierum cocta, imposita.

ut omnes iam in navibus erant, scaphas circummisit, ut ex omnibus navibus gubernatoresque et magistri navium et bini milites in forum convenirent ad imperia accipienda.

postquam convenerunt, primum ab iis quaesivit, si aquam hominibus iumentisque in totidem dies, quot frumentum, imposuissent. ubi responderunt aquam dierum quinque

et quadraginta in navibus esse, tum edixit militibus, ut silentium quieti nautis sine certamine ad ministeria exsequenda bene oboedientes praestarent.

cum viginti rostratis se ac L. Scipionem ab dextro cornu, ab laevo totidem rostratas et C. Laelium praefectum classis cum M. Porcio Catone — quaestor is tum erat — onerariis futurum praesidio.

lumina in navibus singula rostratae, bina onerariae haberent; in praetoria nave insigne nocturnum trium luminum fore.

Emporia ut peterent, gubernatoribus edixit. fertilissimus ager eoque abundans omnium copia rerum est regio, et inbelles, quod plerumque in uberi agro evenit, barbari sunt, priusque, quam ab Carthagine subveniretur, opprimi videbantur posse.

iis editis imperiis redire ad naves iussi et postero die deis bene iuvantibus signo dato solvere naves.