Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

iussis excedere templo legatis, non Pleminius modo, sed etiam Scipio principum orationibus lacerari. ante omnes Q. Fabius natum eum ad conrumpendam disciplinam militarem arguere;

sic et in Hispania plus prope per seditionem militum quam bello amissum. externo et regio more et indulgere licentiae militum et saevire in eos.

sententiam deinde aeque trucem orationi adiecit: Pleminium legatum vinctum Romam deportari placere et ex vinculis causam dicere ac, si vera forent, quae Locrenses quererentur, in carcere necari bonaque

510
eius publicari;

P. Scipionem, quod de provincia decessisset iniussu senatus, revocari, agique cum tribunis plebis, ut de imperio eius abrogando ferrent ad populum;

Locrensibus coram senatum respondere, quas iniurias sibi factas quererentur, eas neque senatum neque populum Romanum factas velle, viros bonos sociosque et amicos eos appellari, liberos, coniuges quaeque alia erepta essent, restitui; pecuniam, quanta ex thensauris Proserpinae sublata esset, conquiri, duplamque pecuniam in thensauros reponi,

et sacrum piaculare fieri, ita ut prius ad conlegium pontificum referretur, quod sacri thensauri moti violati essent, quae piacula, quibus deis, quibus hostiis fieri placeret; milites,

qui Locris essent, omnes in Siciliam transportari; quattuor cohortes sociorum Latini nominis in praesidium Locros adduci.

perrogari eo die sententiae accensis studiis pro Scipione et adversus Scipionem non potuere.

praeter Plemini facinus Locrensiumque cladem ipsius etiam imperatoris non Romanus modo sed ne militaris quidem cultus iactabatur:

cum pallio crepidisque inambulare in gymnasio, libellis eum palaestraeque operam dare; aeque segniter molliterque cohortem totam Syracusarum amoenitate frui; Carthaginem atque Hannibalem excidisse de memoria;

exercitum omnem licentia corruptum, qualis Sucrone in Hispania fuerit, qualis nunc Locris, sociis magis quam hosti metuendum.