Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

ausi sunt nihilo minus sacrilegas admovere manus intactis illis thensauris et nefanda praeda se ipsos ac domos contaminare suas et milites vestros.

quibus, per vos fidem vestram, patres conscripti, priusquam eorum scelus expietis, neque in Italia neque in Africa rei gesseritis, ne, quod piaculi commiserunt, non suo solum sanguine sed etiam publica clade luant.

quamquam ne nunc quidem, patres conscripti, aut in ducibus aut in militibus vestris cessat ira deae: aliquotiens iam inter se signis conlatis concucurrerunt; dux partis Pleminius, alterius duo tribuni militum erant. non acrius cum Carthaginiensibus quam inter se ipsi ferro dimicaverunt,

praebuissentque occasionem furore suo Locros recipiendi Hannibali, nisi accitus ab nobis Scipio intervenisset.

at hercule milites contactos sacrilegio furor agitat; in ducibus ipsis puniendis nullum deae numen apparuit.

immo ibi praesens maxime fuit: virgis caesi tribuni ab legato sunt; legatus deinde insidiis tribunorum interceptus, praeterquam quod toto corpore laceratus, naso quoque auribusque decisis exsanguis est relictus;

recreatus dein legatus ex vulneribus tribunos militum in vincla coniectos, dein verberatos servilibusque omnibus suppliciis cruciatos occidit, mortuos deinde prohibuit sepeliri.

has dea poenas a templi sui spoliatoribus habet nec ante desinet omnibus eos agitare furiis, quam reposita sacra pecunia in thensauris fuerit.

maiores quondam nostri gravi Crotoniensium bello, quia extra urbem templum est, transferre in urbem eam pecuniam voluerunt. noctu audita ex delubro vox est, abstinerent

509
manus:

deam sua templa defensuram. quia movendi inde thensauros religio incussa erat, muro circumdare templum voluerunt. ad aliquantum iam altitudinis excitata erant moenia, cum subito conlapsa ruina sunt.

sed et nunc et tunc et saepe alias dea suam sedem suumque templum aut tutata est aut a violatoribus gravia piacula exegit; nostras iniurias nec potest nec possit alius ulcisci quam vos, patres conscripti;

ad vos vestramque fidem supplices confugimus. nihil nostra interest, utrum sub illo legato, sub illo praesidio Locros esse sinatis, an irato Hannibali et Poenis ad supplicium dedatis. non postulamus, ut extemplo nobis, ut de absente, ut indicta causa credatis;

veniat, coram ipse audiat, ipse diluat. si quicquam sceleris, quod homo in homines edere potest, in nos praetermisit, non recusamus, quin et nos omnia eadem iterum, si pati possumus, patiamur, et ille omni divino humanoque liberetur scelere.”