Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

vidimus enim, cum quanta caerimonia non vestros solum colatis deos, sed etiam externos accipiatis.

fanum est apud nos Proserpinae, de cuius sanctitate templi credo aliquam famam ad vos pervenisse Pyrrhi bello,

qui, cum ex Sicilia rediens Locros classe praeterveheretur, inter alia foeda, quae propter fidem erga vos in civitatem nostram facinora edidit, thensauros quoque Proserpinae intactos ad eam diem spoliavit; atque ita, pecunia in naves inposita, ipse terra est profectus.

quid ergo evenit, patres conscripti?

classis postero die foedissima tempestate lacerata, omnesque naves, quae sacram pecuniam habuerunt, in litora nostra eiectae sunt. qua tanta clade edoctus tandem deos esse superbissimus rex pecuniam omnem conquisitam in thensauros Proserpinae

508
referri iussit. nec tamen illi umquam postea prosperi quicquam evenit, pulsusque Italia ignobili atque inhonesta morte temere nocte ingressus Argos occubuit.

haec cum audisset legatus vester tribunique militum et mille alia, quae non augendae religionis causa, sed praesenti deae numine saepe conperta nobis maioribusque nostris referebantur,

ausi sunt nihilo minus sacrilegas admovere manus intactis illis thensauris et nefanda praeda se ipsos ac domos contaminare suas et milites vestros.