Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

altera item res, prope aeque longo neglecta silentio, relata a M. Valerio Laevino est, qui privatis conlatas pecunias se ac M. Claudio consulibus reddi tandem aequum esse dixit;

nec mirari quemquam debere in publica obligata fide suam praecipuam curam

505
esse; nam praeterquam quod aliquid proprie ad consulem eius anni, quo conlatae pecuniae essent, pertineret, etiam se auctorem ita conferendi fuisse inopi aerario plebe ad tributum sufficiente.

grata ea patribus admonitio fuit, iussisque referre consulibus decreverunt, ut tribus pensionibus ea pecunia solveretur; primam praesentem ii, qui tum essent, duas tertii et quinti consules numerarent.

omnes deinde alias curas una occupavit postquam Locrensium clades, quae ignoratae ad eam diem fuerant, legatorum adventu vulgatae sunt.

nec tam Plemini scelus quam Scipionis in eo aut ambitio aut neglegentia iras hominum inritavit.

decem legati Locrensium, obsiti squalore et sordibus, in comitio sedentibus consulibus velamenta supplicum, ramos oleae, ut Graecis mos est, porgentes, ante tribunal cum flebili vociferatione humi procubuerunt.

quaerentibus consulibus Locrenses se dixerunt esse, ea passos a Q. Pleminio legato Romanisque militibus, quae pati ne Carthaginienses quidem velit populus Romanus; orare, uti sibi patres adeundi deplorandique aerumnas suas potestatem facerent.