Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

cum de supplemento legionum, quae in provinciis erant, ageretur, tempus esse a quibusdam senatoribus subiectum est, quae dubiis in rebus utcumque tolerata essent, ea dempto iam tandem deum benignitate metu non ultra pati.

erectis expectatione patribus subiecerunt colonias Latinas duodecim, quae Q. Fabio et Q. Fulvio consulibus abnuissent milites dare,

eas annum iam ferme sextum vacationem militiae quasi honoris et beneficii causa habere, cum interim boni oboedientesque pro fide atque obsequio in populum Romanum continuis omnium annorum dilectibus exhausti essent.

sub hanc vocem non memoria magis patribus renovata rei prope iam oblitteratae, quam ira irritata est.

itaque nihil prius referre consules passi decreverunt, ut consules magistratus denosque principes Nepete, Sutrio, Ardea, Calibus, Alba, Carseolis, Sora, Suessa, Setia, Circeis, Narnia, Interamna — hae namque coloniae in ea causa erant — Romam excirent;

iis imperarent, quantum quaeque earum coloniarum militum dedisset

504
populo Romano, ex quo hostes in Italia essent, duplicatum eius summae numerum peditum daret et equites centenos vicenos;

si qua eum numerum equitum explere non posset, pro equite uno tres pedites liceret dare; pedites equitesque quam locupletissimi legerentur mitterenturque, ubicumque extra Italiam supplemento opus esset;

si qui ex iis recusarent, retineri eius coloniae magistratus legatosque placere, neque, si postularent, senatum dari, priusquam imperata fecissent;

stipendium praeterea iis coloniis in milia aeris asses singulos imperari exigique quotannis, censumque in iis coloniis agi ex formula ab Romanis censoribus data —

dari autem placere eandem quam populo Romano — deferrique Romam ab iuratis censoribus coloniarum, priusquam magistratu abirent.

ex hoc senatus consulto accitis Romam magistratibus primoribusque earum coloniarum consules cum milites stipendiumque imperassent, alii aliis magis recusare ac reclamare;

negare tantum militum effici posse; vix, si simplum ex formula imperetur, enisuros; orare atque obsecrare, ut sibi senatum adire ac deprecari liceret.

nihil se, quare perire merito deberent, admisisse; sed si pereundum etiam foret, neque suum delictum neque iram populi Romani, ut plus militum darent, quam haberent, posse efficere.

consules obstinati legatos manere Romae iubent, magistratus ire domos ad dilectus habendos: nisi summa militum, quae imperata esset, Romam adducta, neminem iis senatum daturum.

ita praecisa spe senatum adeundi deprecandique dilectus in iis duodecim coloniis, per longam vacationem numero iuniorum aucto, difficulter est perfectus.