Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

praetores inde creati Ti. Claudius Nero, M. Marcius Ralla, L. Scribonius Libo, * M. Pomponius Matho. comitiis perfectis dictator sese magistratu abdicavit. ludi Romani ter, plebei septiens instaurati.

curules erant aediles Cn. et L. Cornelii Lentuli; Lucius Hispaniam provinciam habebat; absens creatus absens eum honorem gessit.

Ti. Claudius Asellus et M. Iunius Pennus plebei aediles fuerunt. aedem Virtutis eo anno ad portam Capenam M. Marcellus dedicavit septumo decumo anno, postquam a patre eius primo consulatu vota in Gallia ad Clastidium fuerat.

et flamen Martialis eo anno est mortuus M. Aemilius Regillus.

Neglectae eo biennio res in Graecia erant. itaque Philippus Aetolos desertos ab Romano,

500
uni fidebant, auxilio, quibus voluit condicionibus ad petendam et paciscendam subegit pacem.

quod nisi omni vi perficere maturasset, bellantem eum cum Aetolis P. Sempronius proconsul, successor missus Sulpicio cum decem milibus peditum et mille equitibus et triginta quinque rostratis navibus, haud parvum momentum ad opem ferendam sociis, oppressisset.

vixdum pace facta nuntius regi venit Romanos Dyrrachium venisse, Parthinosque et propinquas gentes alias motas esse ad spem novandi res, Dimallumque oppugnari.

eo se verterant Romani ab Aetolorum, quo missi erant, auxilio, irati, quod sine auctoritate sua adversus foedus cum rege pacem fecissent.

ea cum audisset Philippus, ne qui motus maior in finitimis gentibus populisque oreretur, magnis itineribus Apolloniam contendit, quo Sempronius se receperat, misso Laetorio legato cum parte copiarum et quindecim navibus in Aetoliam ad visendas res pacemque, si posset, turbandam.

Philippus agros Apolloniatium vastavit et ad urbem admotis copiis potestatem pugnae Romano fecit;

quem postquam quietum muros tantummodo tueri vidit, nec satis fidens viribus, ut urbem oppugnaret, et cum Romanis quoque, sicut cum Aetolis, cupiens pacem, si posset, si minus, indutias facere, nihil ultra inritatis novo certamine odiis in regnum * se recepit.

per idem tempus taedio diutini belli Epirotae temptata prius Romanorum voluntate legatos de pace communi ad Philippum misere,

satis confidere conventuram eam adfirmantes, si ad conloquium cum P. Sempronio imperatore Romano venisset.

facile impetratum — neque enim ne ipsius quidem regis abhorrebat animus — , ut in Epirum transiret.