Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

praeterquam quod nomina tantum ducum in Hispania Romani haberent, exercitum quoque inde veterem deductum; trepida omnia ut inconditam turbam tironum esse. numquam talem occasionem liberandae Hispaniae fore.

servitum ad eam diem aut Carthaginiensibus aut Romanis,

nec in vicem his aut illis, sed interdum utrisque simul.

pulsos ab Romanis Carthaginienses; ab Hispanis, si consentirent, pelli Romanos posse, ut ab omni externo imperio soluta in perpetuum Hispania in patrios rediret mores ritusque.

haec taliaque dicendo non populares modo, sed Ausetanos quoque, vicinam gentem, concitat et alios finitimos sibi atque illis populos.

itaque intra paucos dies triginta milia peditum, quattuor ferme equitum in Sedetanum agrum, quo edictum erat, convenerunt.

Romani quoque imperatores L. Lentulus et L. Manlius Acidinus, ne glisceret prima neglegendo bellum,

iunctis et ipsi exercitibus per agrum Ausetanum hostico tamquam pacato clementer ductis militibus ad sedem hostium pervenere et trium milium spatio procul a castris eorum posuerunt castra.

primo per legatos nequiquam temptatum, ut discederetur ab armis; dein, cum in pabulatores Romanos impetus repente ab equitibus Hispanis factus esset, summisso ab statione Romana equitatu equestre proelium fuit haud sane memorando in partem ullam eventu.

sole oriente postero die armati instructique omnes mille ferme passus procul a castris Romanis aciem ostendere.

medii Ausetani erant; cornua dextrum Ilergetes, laevum ignobiles tenebant Hispani populi; inter cornua et mediam aciem intervalla patentia satis late fecerant, qua equitatum, ubi tempus esset, emitterent.

489
et Romani more suo exercitum cum instruxissent,

id modo hostium imitati sunt, ut inter legiones et ipsi patentes equiti relinquerent vias.

ceterum Lentulus ei parti usum equitis fore ratus, quae prior in dehiscentem intervallis aciem equites emisisset, Ser.

Cornelio tribuno militum imperat, equites per patentes in hostium acie vias permittere equos iubeat.

ipse coepta parum prospere pedestri pugna moratus, dum cedenti duodecimae legioni, quae in laevo cornu adversus Ilergetes locata erat, tertiam decumam legionem ex subsidiis in primam aciem firmamentum ducit, postquam aequata ibi pugna est,

ad L. Manlium inter prima signa hortantem ac subsidia quibus res postulabat locis inducentem venit; indicat tuta ab laevo cornu esse;

iam missum ab se Ser. Cornelium procella equestri hostes circumfusurum.

vix haec dicta dederat cum Romani equites in medios invecti hostes simul pedestres acies turbarunt, simul equitibus Hispanorum viam immittendi equos clauserunt.

itaque omissa pugna equestri ad pedes Hispani descenderunt. Romani imperatores ut turbatos hostium ordines et trepidationem pavoremque et fluctuantia viderunt signa, hortantur, orant milites, ut perculsos invadant neu restitui aciem patiantur.

non sustinuissent infestum impetum barbari, ni regulus ipse Indibilis cum equitibus ad pedes degressis ante prima signa peditum se obiecisset.