Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

praeparatis omnibus ad bellum Syracusas nondum ex magnis belli motibus satis tranquillas venit.

Graeci res a quibusdam Italici generis eadem vi, qua per bellum ceperant, retinentibus, concessas sibi ab senatu repetebant.

omnium primum ratus tueri publicam fidem, partim edicto partim iudiciis etiam in pertinaces ad obtinendam iniuriam redditis suas res Syracusanis restituit.

non ipsis tantum ea res, sed omnibus Siciliae populis grata fuit, eoque enixius ad bellum adiuverunt.

eadem aestate in Hispania coortum ingens bellum conciente Ilergete Indibili, nulla alia de causa quam per admirationem Scipionis contemptu imperatorum

488
aliorum orto.

eum superesse unum ducem Romanis ceteris ab Hannibale interfectis rebatur: eo nec ii Hispaniam caesis Scipionibus alium, quem mitterent, habuisse, et postquam in Italia gravius bellum urgueret, adversus Hannibalem eum arcessitum.

praeterquam quod nomina tantum ducum in Hispania Romani haberent, exercitum quoque inde veterem deductum; trepida omnia ut inconditam turbam tironum esse. numquam talem occasionem liberandae Hispaniae fore.

servitum ad eam diem aut Carthaginiensibus aut Romanis,

nec in vicem his aut illis, sed interdum utrisque simul.

pulsos ab Romanis Carthaginienses; ab Hispanis, si consentirent, pelli Romanos posse, ut ab omni externo imperio soluta in perpetuum Hispania in patrios rediret mores ritusque.