Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
Praeneste qui prior venisset, collegam ibi opperiri iussus. forte ita evenit, ut eodem die ambo Praeneste venirent. inde praemisso edicto, ut triduo post frequens senatus ad aedem Bellonae adesset, omni multitudine obviam effusa ad urbem accessere.
non salutabant modo universi circumfusi, sed contingere pro se quisque victrices dextras consulum cupientes, alii gratulabantur, alii gratias agebant, quod eorum opera incolumis res publica esset.
in senatu cum more omnium imperatorum expositis rebus ab se gestis postulassent, ut pro re publica fortiter feliciterque administrata et deis immortalibus haberetur honos et ipsis triumphantibus urbem inire liceret, se vero ea,
quae postularent, decernere patres merito deorum primum, dein secundum deos consulum responderunt;
et supplicatione amborum nomine et triumpho utrique decreto, inter ipsos, ne, cum bellum communi animo gessissent, triumphum separarent, ita convenit, ut,
quoniam et in provincia M. Livii res gesta esset, et eo die, quo pugnatum foret, eius forte auspicium
ita consociatus triumphus cum utrique tum magis ei, qui, quantum merito anteibat, tantum honore conlegae cesserat, gloriam auxit.