Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
ita res per cunctationem omissa. ad Chalcidis auxilium, ubi signum accepit, impigre est motus; nam et ipsa Chalcis quamquam eiusdem insulae urbs est, tamen adeo arto interscinditur freto, ut ponte continenti iungatur terraque aditum faciliorem quam mari habeat.
rediit igitur Philippus ab Demetriade Scotussam. inde de tertia vigilia profectus deiecto praesidio fusisque Aetolis, qui saltum Thermopylarum insidebant, cum trepidos hostis Heracleam compulisset, ipse uno die Phocidis Elatiam milia amplius sexaginta
eodem ferme die ab Attalo rege Opuntiorum urbs capta diripiebatur. concesserat regi praedam Sulpicius, quia Oreum paucos ante dies ab Romano milite expertibus regiis direptum fuerat.
Romana classis Oreum sese receperat et Attalus ignarus adventus Philippi pecuniis a principibus exigendis terebat tempus,
adeoque inprovisa res fuit, ut, nisi Cretensium quidam forte pabulatum ab urbe longius progressi agmen hostium procul conspexissent, opprimi potuerit.
Attalus inermis atque incompositus effuso mare ac naves petit, et molientibus ab terra naves Philippus supervenit tumultumque etiam ex terra nauticis praebuit.
inde Opuntem rediit deos hominesque accusans, quod tantae rei fortunam ex oculis prope raptam amisisset.