Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

tum ab Thronio, sicut paulo ante dictum est, recepto profectus Tithronion et Drymias, Doridis parva atque ignobilia oppida, cepit. inde Elatiam, iussis ibi se opperiri Ptolemaei Rhodiorumque legatis, venit.

ubi cum de finiendo Aetolico bello ageretur — adfuerant enim legati nuper Heracleae concilio Romanorum Aetolorumque — , nuntius adfertur Machanidam Olympiorum sollemne ludicrum parantes Elios adgredi statuisse.

praevertendum id ratus legatis cum benigno responso dimissis, se neque causam eius belli fuisse nec moram, si modo aequa et honesta condicione liceat,

paci facturum, cum expedito agmine profectus per Boeotiam Megara atque inde Corinthum descendit, unde commeatibus sumptis Phliunta Pheneumque petit.

et iam cum Heraeam venisset audito Machanidam fama adventus sui territum refugisse Lacedaemonem, Aegium se ad concilium Achaeorum recepit, simul classem Punicam, ut mari quoque aliquid posset, accitam ibi ratus se inventurum.

paucis ante diebus Is inde Oxeas traiecerant Poeni; inde portus Acarnanum petierant, cum ab Oreo profectum Attalum Romanosque audissent, veriti, ne ad se iretur et intra Rhium — fauces eae sunt Corinthii sinus — opprimerentur.

Philippus maerebat quidem et angebatur, cum ad omnia ipse raptim isset, nulli tamen se rei in tempore occurrisse, et rapientem omnia ex oculis elusisse celeritatem suam fortunam.

in concilio autem dissimulans aegritudinem elato animo disseruit, testatus deos hominesque se nulli loco nec tempori defuisse, quin, ubi hostium arma concrepuissent, eo quanta maxima posset celeritate tenderet;

sed vix rationem iniri posse, utrum a se audacius an fugacius ab hostibus geratur bellum: sic ab Opunte Attalum, sic Sulpicium

431
ab Chalcide, sic eis ipsis diebus Machanidam e manibus suis elapsum.

sed non semper felicem esse fugam, nec pro difficili id bellum habendum, in quo si modo congressus cum hostibus sis, viceris.

quod primum esset, confessionem se hostium habere nequaquam pares esse sibi; brevi et victoriam dubiam habiturum, nec meliore eventu eos secum quam spe pugnaturos.

laeti regem socii audierunt. reddidit inde Achaeis Heraeam et Triphyliam; Alipheram autem Megalopolitis, quod suorum fuisse finium satis probabant, restituit.