Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

hunc conventum ut turbaret subito adventu, magnis itineribus Heracleam duxit.

et concilio quidem dimisso iam venit; segetibus tamen, quae iam prope maturitatem erant, maxime in sinu Aenianum evastatis Scotussam copias reducit. ibi exercitu omni relicto cum cohorte regia Demetriadem sese recipit.

inde ut ad omnes hostium motus posset occurrere, in Phocidem atque Euboeam et Peparethum mittit, qui loca alta eligerent, unde editi ignes apparerent;

ipse in Tisaeo — mons est in altitudinem ingentem cacuminis editi — speculam posuit, ut ignibus procul sublatis signum, ubi quid molirentur hostes, momento temporis acciperet. Romanus imperator

et Attalus rex a Peparetho Nicaeam traiecerunt; inde classem in Euboeam ad urbem Oreum tramittunt, quae ab Demetriaco sinu Chalcidem et Euripum petenti ad laevam prima urbium Euboeae posita est.

ita inter Attalum ac Sulpicium convenit, ut Romani a mari, regii a terra oppugnarent.

quadriduo post quam adpulsa classis est urbem adgressi sunt. id tempus occultis cum Platore, qui a Philippo praepositus urbi erat, conloquiis absumptum est.

duas arces urbs habet, unam mari, altera urbis media est; cuniculo inde via ad mare ducit, quam a mari turris quinque tabulatorum,

428
egregium propugnaculum, claudebat.

ibi primo atrocissimum contractum est certamen et turre instructa omni genere telorum, et tormentis machinisque ad oppugnandam ex navibus expositis.

cum omnium animos oculosque id certamen avertisset, porta maritumae arcis Plator Romanos accepit, momentoque arx occupata est. oppidani pulsi inde in mediam urbem ad alteram tendere arcem.

et ibi positi erant, qui fores portae obicerent. ita exclusi in medio caeduntur capiunturque.

Macedonum praesidium conglobatum sub arcis muro stetit nec fuga effuse petita, nec pertinaciter proelio inito.

eos Plator venia ab Sulpicio impetrata in naves impositos ad Demetrium Phthiotidis exposuit, ipse ad Attalum se recepit.

Sulpicius tam facili ad Oreum successu elatus Chalcidem inde protinus victrici classe petit; ubi haudquaquam ad spem eventus respondit.

ex patenti utrimque coactum in angustias mare speciem intuenti primo gemini portus in ora duo versi praebuerit; sed facile alia infestior classi statio est.

nam et venti ab utriusque terrae praealtis montibus subiti ac procellosi se deiciunt, et fretum ipsum Euripi non septiens die, sicut fama fert, temporibus statis reciprocat, sed temere in modum venti nunc huc nunc illuc verso mari velut monte praecipiti devolutus torrens rapitur. ita nec nocte nec die quies navibus datur.

cum classem tam infesta statio accepit tum et oppidum alia parte clausum mari, alia ab terra egregie munitum praesidioque valido firmatum et praecipue fide praefectorum principumque, quae fluxa et vana apud Oreum fuerat, stabile atque inexpugnabile fuit.

id prudenter ut in temere suscepta re, Romanus fecit, quod circumspectis difficultatibus, ne frustra tempus tereret, celeriter abstitit incepto classemque inde ad Cynum Locridis — emporium id est Opuntiorum urbis mille passuum a mari sitae — traiecit.