Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

triginta navium carinae, viginti quinqueremes, decem quadriremes, cum essent positae, ipse ita institit operi, ut die quadragesimo quinto, quam ex silvis detracta materia erat,

483
naves instructae armataeque in aquam deductae sint.

profectus in Siciliam est triginta navibus longis voluntariorum septem ferme milibus in naves impositis.

et P. Licinius in Bruttios ad duos exercitus consulares venit.

ex iis eum sibi sumpsit, quem L. Veturius consul habuerat; Metello, ut, quibus praefuisset legionibus, iis praeesset, facilius cum adsuetis imperio rem gesturum ratus, permisit.

et praetores diversi in provincias profecti. et quia pecunia ad bellum deerat, agri Campani regionem a fossa Graeca ad mare versam vendere quaestores iussi,

indicio quoque permisso, qui ager civis Campani fuisset, uti is publicus populi Romani esset; indici praemium constitutum quantae pecuniae ager indicatus esset pars decuma.

et Cn. Servilio praetori urbano negotium datum, ut Campani cives, ubi cuique ex senatus consulto liceret habitare, ibi habitarent, animadverteretque in eos, qui alibi habitarent.

eadem aestate Mago Hamilcaris filius ex minore Baliarium insula, ubi hibernarat, iuventute lecta in classem imposita, in Italiam triginta ferme rostratis navibus et multis onerariis duodecim milia peditum,

duo ferme equitum traiecit Genuamque nullis praesidiis maritumam oram tutantibus repentino adventu cepit. inde ad oram Ligurum Alpinorum, si quos ibi motus facere posset, classem appulit.

Ingauni — Ligurum ea gens est — bellum ea tempestate gerebant cum Epanteriis Montanis.

igitur Poenus Savone, oppido Alpino, praeda deposita et decem longis navibus in statione ad praesidium relictis, ceteris Carthaginem missis ad tuendam maritumam oram, quia fama erat Scipionem traiecturum,

ipse societate cum Ingaunis, quorum gratiam malebat, composita Montanos instituit oppugnare. et crescebat exercitus in dies, ad famam nominis eius Gallis undique confluentibus.

ea res litteris cognita Sp. Lucreti, ne frustra Hasdrubale cum exercitu deleto biennio ante forent laetati, si par

484
aliud inde bellum, duce tantum mutato, oreretur, curam ingentem accendit patribus.

itaque et M. Livium proconsulem ex Etruria volonum exercitum admovere Ariminum iusserunt, et Cn. Servilio praetori negotium datum, ut, si e re publica censeret esse, duas urbanas legiones, imperio cui videretur dato, ex urbe duci iuberet. M. Valerius Laevinus Arretium eas legiones duxit.

eisdem diebus naves onerariae Poenorum ad octoginta circa Sardiniam ab Cn. Octavio, qui provinciae praeerat, captae. eas Coelius frumento misso ad Hannibalem commeatuque onustas, Valerius praedam Etruscam Ligurumque Montanorum captivos Carthaginem portantes captas tradit.

in Bruttiis nihil ferme anno eo memorabile gestum. pestilentia incesserat pari clade in Romanos Poenosque, nisi quod Punicum exercitum super morbum etiam fames adfecit.

propter Iunonis Laciniae templum aestatem Hannibal egit, ibique aram condidit dedicavitque cum ingenti rerum ab se titulo, Punicis Graecisque litteris insculpto.

485

Ex Sicilia C. Laelius in Africam a Scipione missus ingentem praedam reportavit et mandata Masinissae Scipioni exposuit querentis, quod nondum exercitum in Afticam traiecisset. bellum in Hispania finitum victore Romano, quod Indebilis excitaverat; ipse in acie occisns, Mandonius exposcentibus Romanis a snis deditus. Magoni, qui Albingauni in Liguribus erat, ex Africa et militum ampla manus missa et pecuniae, quibus auxilia conduceret, praeceptumque, ut se Hannibali coniungeret. Scipio a Syracusis in Bruttios traiecit et Locros pulso Punico praesidio fugatoque Hannibale recepit. pax cure hilippo facta est. mater Idaea deportata eat Romam a Pessinunte oppido Phrygiae, carmine in libris Sibyllinis invento, pelli Italia alienigenam hostem posse, si mater Idaea deportata Romam esset. tradita est autem Romanis per Attalum regem Asiae. lapis erat, quem matrem deum incolae dicebant. excepit P. Scipio Nasica Cn. filius, eius, qui in Hispania perierat, vir optimus a senatu iudicatus, adulescens nondum quaestoriug, quoniam ita responsum inbebat, ut id numen ab optimo viro reciperetur consecrareturque. Locrenses legatos Romam miserunt, qui de inpudentia Plemini legati quererentur, qui pecuniam Proserpinae sustulerat et liberos eorum ac coniuges stupraverat. in catenis Romam perductus in carcere est mortuus. cum falsus rumor de P. Scipione proconsule, qui in Sicilia erat, in urbem perlatus esset, tamquam ibi luxuriaretur, missis ob hoc legatis a senatu, qui explorarent, an ea vera essent, purgatus infamia Scipio in Africam permissu senatus traiecit. Syphax accepta in matrimonium filia Hasdrubalis Gisgonis amicitiae, quam cum Scipione iunxerat, renuntiavit. Masinissa rex Massyliorum, dum pro Carthaginiensibus in Hispania

486
militat, amisso patre Gala de regno exciderat. quo per bellum saepe repetito aliquot proeliis a Syphace rege Numidarum victus in totum privatus est, et cum ducentis equitibus exul Scipioni se iunxit et cum eo primo statim bello Hannonem Hamilcaris filium cum ampla manu interemit. Scipio adventu Hasdrubalis et Syphacis, qui prope cum centum milibus armatorum venerant, ab obsidione Uticae depulsus hiberna communivit. Sempronius consul in agro Crotoniensi prospere adversus Hannibalem pugnavit. inter censores M. Livium et Claudium Neronem notabilis discordia fuit: nam et Claudius Livio collegae equum acemit, quod a populo damnatus actusque in exilium fuerat, et Livius Claudio, quod falsum in se testimonium dixisset et quod non bona fide secum in gratiam redisset. idem omnes tribus extra unam aerarias reliquit, quod et innocentem se damnassent et posthac consulem censoremque fecissent. lustrum a censoribus conditum est. censa sunt civium capita C_C_X_I_I_I_I_.

Scipio postquam in Siciliam venit, voluntarios milites ordinavit centuriavitque.

ex iis trecentos iuvenes, florentes aetate et virium robore, inermes circa se habebat, ignorantes, quem ad usum neque centuriati neque armati servarentur.

tum ex totius Siciliae iuniorum numero principes genere et fortuna trecentos equites, qui secum in Africam traicerent, legit, diemque iis, qua equis armisque instructi atque ornati adessent, edixit.