Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

minus aequis animis auditus est Scipio, quia vulgatum erat, si apud senatum non obtinuisset, ut provincia Africa sibi decerneretur, ad populum laturum.

itaque Q. Fulvius, qui consul quater et censor fuerat, postulavit a consule, ut palam in senatu diceret, permitteretne patribus, ut de provinciis decernerent, staturusque eo esset, quod censuissent, an ad populum laturus.

cum Scipio respondisset se quod e re publica esset facturum, tum Fulvius:

“non ego ignarus, quid responsurus facturusve esses, quaesivi, quippe cum prae te feras temptare te magis quam consulere senatum, et, ni provinciam tibi, quam volueris, extemplo decernamus, paratam rogationem habeas.

itaque a vobis, tribuni plebis, postulo” inquit, “ut sententiam mihi ideo non dicenti, quod, etsi in meam sententiam discedatur, non sit ratum habiturus consul,

auxilio sitis.” inde altercatio orta, cum consul negaret aequum esse tribunos intercedere, quo minus suo quisque loco senator rogatus sententiam diceret. tribuni ita decreverunt:

“si consul senatui de provinciis permittit, stari eo, quod senatus censuerit, placet, nec de ea re ferri ad populum patiemur; si non permittit, qui de ea re sententiam recusabit dicere, auxilio erimus.”

consul diem ad conloquendum cum conlega petiit. die permissum senatui est. provinciae ita decretae: alteri consuli Sicilia et triginta rostratae naves, quas C. Servilius superiore anno habuisset, permissumque, ut in Africam, si id e re publica esse censeret, traiceret;

alteri Bruttii et bellum cum Hannibale cum eo exercitu, quem mallet ex duobus, qui ibiessent. L. Veturius et Q. Caecilius sortirentur inter se compararentve, uter in Bruttiis duabus legionibus, quas consul reliquisset, rem gereret, imperiumque in annum prorogaretur cui ea provincia evenisset.

et

482
ceteris praeter consules praetoresque, qui exercitibus provinciisque praefuturi erant, prorogata imperia.

Q. Caecilio sorti evenit ut cum consule in Bruttiis adversus Hannibalem bellum gereret. ludi deinde Scipionis magna frequentia

et favore spectantium celebrati. legati Delphos ad donum ex praeda Hasdrubalis portandum missi M. Pomponius Matho et Q. Catius. tulerunt coronam auream ducentum pondo et simulacra spoliorum ex mille pondo argenti facta.

Scipio cum ut dilectum haberet, neque impetrasset neque magnopere tetendisset, ut voluntarios ducere sibi milites liceret,

tenuit et, quia inpensae negaverat rei publicae futuram classem, ut quae ab sociis darentur ad novas fabricandas naves acciperet. Etruriae primum populi pro suis quisque facultatibus consulem adiuturos polliciti:

Caerites frumentum sociis navalibus commeatumque omnis generis, Populonienses ferrum, Tarquinienses lintea in vela, Volaterrani interamenta navium et frumentum,

Arretini tria milia scutorum, galeas totidem, pila gaesa hastas longas, milium quinquaginta summam pari cuiusque generis numero expleturos, secures rutra falces alveolos molas, quantum in quadraginta longas naves opus esset,

tritici centum et viginti milia modium, et in viaticum decurionibus remigibusque conlaturos;

Perusini Clusini abietem in fabricandas naves et frumenti magnum numerum; abiete ex publicis silvis est usus.