The History of Rome

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman curavit Guilelmus Weissenborn editio altera auam curavit Mauritius Mueller Pars I-IV. Libri I-XL. Editio Stereotypica. 1884-1911.

tum Saguntinorum legatos in senatum

470
introduxit. ex eis maximus natu: “etsi nihil ultra malorum est, patres conscripti, quam quod passi sumus, ut ad ultimum fidem vobis praestaremus, tamen ea vestra merita imperatorumque vestrorum erga nos fuerunt, ut nos cladium nostrarum non paeniteat.

bellum propter nos suscepistis, susceptum quartum decimum annum tam pertinaciter geritis, ut saepe ad ultimum discrimen et ipsi veneritis et populum Carthaginiensem adduxeritis.

cum in Italia tam atrox bellum et hostem haberetis, consulem cum exercitu in Hispaniam velut ad conligendas reliquias naufragii nostri misistis.

P. et Cn. Cornelii ex quo in provinciam venerunt, nullo tempore destiterunt, quae nobis secunda quaeque adversa hostibus nostris essent, facere.

iam omnium primum oppidum nobis restituerunt, per omnem Hispaniam cives nostros venum datos, dimissis qui conquirerent, ex servitute in libertatem restituerunt.

cum iam prope esset ut optabilem ex miserrima fortunam haberemus, P. et Cn. Cornelii imperatores vestri luctuosius nobis prope quam vobis perierunt.

tum vero ad hoc retracti ex distantibus locis in antiquam videbamur, ut iterum periremus et alterum excidium patriae videremus,

nec ad perniciem nostram Carthaginiensi utique aut duce aut exercitu opus esse; ab Turdulis nos, veterrimis hostibus, qui prioris quoque excidii causa nobis fuerant, extingui posse:

cum ex insperato repente misistis nobis hunc P. Scipionem, quem fortunatissimi omnium Saguntinorum videmur quia consulem declaratum videmus ac vidisse nos civibus nostris renuntiaturi sumus, spem, opem, nostram;

qui cum plurimas hostium vestrorum cepisset in Hispania urbes, ubique ex captorum numero excretos Saguntinos in patriam remisit:

postremo Turdetaniam, adeo infestam nobis, ut illa gente incolumi stare Saguntum non posset, ita bello adflixit, ut non modo nobis, sed — absit verbo invidia — ne posteris quidem timenda nostris esset.

deletam

471
urbem cernimus eorum, quorum in gratiam Saguntum deleverat Hannibal; vectigal ex agro eorum capimus, quod nobis non fructu iucundius est quam ultione.

ob haec, quibus maiora nec sperare nec optare ab dis poteramus, gratias actum nos decem legatos Saguntinus senatus populusque ad vos misit, simul gratulatum,

quod ita res per hos annos in Hispania atque Italia gessistis, uti Hispaniam non Hibero tenus, sed qua terrarum ultimus finis Oceanus, domitam armis habeatis, Italiae, nisi quatenus vallum castrorum cingit, nihil reliqueritis Poeno.

Iovi optimo maximo, praesidi Capitolinae arcis, non grates tantum ob haec agere iussi sumus, sed donum hoc etiam, si vos permitteretis, coronam auream in Capitolium victoriae ergo ferre.

id uti permittatis quaesumus, utique, si vobis ita videretur, quae nobis imperatores vestri commoda tribuerunt,

ea rata atque perpetua auctoritate vestra faciatis.” senatus legatis Saguntinis respondit et dirutum et restitutum Saguntum fidei socialis utrimque servatae documentum omnibus gentibus fore;

suos imperatores recte et ordine et ex voluntate senatus fecisse, quod Saguntum restituerint civesque Saguntinos servitio exemerint; quaeque alia eis benigne fecerint, ea senatum ita voluisse fieri;

donum permittere ut in Capitolio ponerent. locus inde lautiaque legatis praeberi iussa, et muneris ergo in singulos dari ne minus dena milia aeris.

legationes deinde ceterae in senatum introductae auditaeque.