The History of Rome

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman curavit Guilelmus Weissenborn editio altera auam curavit Mauritius Mueller Pars I-IV. Libri I-XL. Editio Stereotypica. 1884-1911.

Mago cum Gades repetisset, exclusus inde, ad Cimbios — procul a Gadibus is locus abest — classe adpulsa, mittendis legatis querendoque, quod portae sibi socio atque amico clausae forent, purgantibus iis multitudinis concursu factum,

infestae ob direpta quaedam ab conscendentibus naves militibus, ad conloquium sufetes eorum, qui summus Poenis

468
est magistratus, cum quaestore elicuit, laceratosque verberibus cruci adfigi iussit;

inde navibus ad Pityusam insulam centum milia ferme a continenti Poeni tum eam incolebant — traiecit.

itaque classis bona cum pace accepta est, nec commeatus modo benigne praebiti, sed in supplementum classis iuventus armaque data. quorum fiducia Poenus in Baliares insulas — quinquaginta inde milia absunt — tramisit. duae sunt Baliares insulae;

maior altera atque opulentior armis virisque; et portum habet, ubi commode hibernaturum se — et iam extremum autumni erat — credebat.

ceterum secus, quam si Romani eam insulam incolerent, hostiliter classi occursum est. fundis ut nunc plurimum, ita tum solo eo telo utebantur, nec quisquam alterius gentis unus tantum ea arte quantum inter alios omnes Baliares excellunt.

itaque tanta vis lapidum creberrimae grandinis modo in propinquantem iam terrae classem effusa est, ut intrare portum non ausi averterent in altum naves.

in minorem inde Baliarium insulam traiecerunt fertilem agro, viris armis haud aeque validam.

itaque navibus super portum loco munito castra locant; ac sine certamine urbe agroque potiti, duobus milibus auxiliarium inde conscriptis missisque Carthaginem, ad hibernandum naves subduxerunt.

post Magonis ab Oceani ora discessum Gaditani Romanis deduntur.