Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

in ipsis quoque navibus est, dum, ne hostes cum suis simul inrumperent, trahunt scalas, orasque et ancoras, ne in moliendo mora esset, praecidunt;

multique adnantes navibus, incerto prae tenebris, quid aut peterent aut vitarent, foede interierunt.

postero die cum classis inde retro ad Oceanum, unde venerat, fugisset, ad octingentos homines caesi inter murum litusque et ad duo milia armorum inventa.

Mago cum Gades repetisset, exclusus inde, ad Cimbios — procul a Gadibus is locus abest — classe adpulsa, mittendis legatis querendoque, quod portae sibi socio atque amico clausae forent, purgantibus iis multitudinis concursu factum,

infestae ob direpta quaedam ab conscendentibus naves militibus, ad conloquium sufetes eorum, qui summus Poenis

468
est magistratus, cum quaestore elicuit, laceratosque verberibus cruci adfigi iussit;

inde navibus ad Pityusam insulam centum milia ferme a continenti Poeni tum eam incolebant — traiecit.

itaque classis bona cum pace accepta est, nec commeatus modo benigne praebiti, sed in supplementum classis iuventus armaque data. quorum fiducia Poenus in Baliares insulas — quinquaginta inde milia absunt — tramisit. duae sunt Baliares insulae;

maior altera atque opulentior armis virisque; et portum habet, ubi commode hibernaturum se — et iam extremum autumni erat — credebat.

ceterum secus, quam si Romani eam insulam incolerent, hostiliter classi occursum est. fundis ut nunc plurimum, ita tum solo eo telo utebantur, nec quisquam alterius gentis unus tantum ea arte quantum inter alios omnes Baliares excellunt.

itaque tanta vis lapidum creberrimae grandinis modo in propinquantem iam terrae classem effusa est, ut intrare portum non ausi averterent in altum naves.

in minorem inde Baliarium insulam traiecerunt fertilem agro, viris armis haud aeque validam.

itaque navibus super portum loco munito castra locant; ac sine certamine urbe agroque potiti, duobus milibus auxiliarium inde conscriptis missisque Carthaginem, ad hibernandum naves subduxerunt.

post Magonis ab Oceani ora discessum Gaditani Romanis deduntur.

haec in Hispania P. Scipionis ductu auspicioque gesta. ipse L. Lentulo et L. Manlio Acidino provincia tradita decem navibus Romam rediit et senatu extra urbem dato in aede Bellonae,

quas res in Hispania gessisset, disseruit, quotiens signis conlatis dimicasset, quot oppida ex hostibus vi cepisset, quas gentes in dicionem populi Romani redegisset: adversus quattuor se imperatores,

quattuor victores exercitus in Hispaniam isse, neminem Carthaginiensem in iis terris reliquisse.

ob has res gestas magis temptata est triumphi spes quam petita pertinaciter, quia

469
ad eam diem triumphasse, qui sine magistratu res gessisset, constabat.

senatu misso urbem est ingressus argentique prae se in aerarium tulit decem quattuor milia pondo trecenta quadraginta duo et signati argenti magnum numerum.

comitia inde creandis consulibus habuit L. Veturius Philo, centuriaeque ingenti favore P. Scipionem consulem dixerunt;

collega additur ei P. Licinius Crassus pontifex maximus. ceterum comitia maiore quam ulla per id bellum celebrata frequentia proditum memoriae est: