The History of Rome

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman curavit Guilelmus Weissenborn editio altera auam curavit Mauritius Mueller Pars I-IV. Libri I-XL. Editio Stereotypica. 1884-1911.

Magoni desperatis in Hispania rebus, in quarum spem seditio primum militaris, deinde defectio Indibilis animos eius sustulerant, paranti traicere in Africam nuntiatum ab Carthagine est iubere senatum, ut classem, quam Gadibus haberet, in Italiam traiceret;

conducta ibi Gallorum ac Ligurum quanta maxima posset iuventute coniungeret se Hannibali neu senescere bellum maximo impetu, maiore fortuna coeptum sineret.

ad eam rem et a Carthagine pecunia Magoni advecta est, et ipse quantam potuit a Gaditanis exegit, non aerario modo eorum sed etiam

467
templis spoliatis, et privatim omnibus coactis aurum argentumque in publicum conferre.

cum praeterveheretur Hispaniae oram, procul Carthagine Nova expositis in terram militibus proximos depopulatus agros, inde ad urbem classem adpulit.

ibi cum interdiu milites in navibus tenuisset, nocte in litus expositos ad partem eam muri, qua capta Carthago ab Romanis fuerat, ducit, nec praesidio satis valido urbem teneri ratus et aliquos oppidanorum ad spem novandi res aliquid moturos.

ceterum nuntii ex agris trepidi simul populationem agrestiumque fugam et hostium adventum adtulerant,

et visa interdiu classis erat, nec sine causa electam ante urbem stationem apparebat. itaque instructi armatique intra portam ad stagnum ac mare versam continebantur.

ubi effusi hostes, mixta inter milites navalis turba, ad muros tumultu maiore quam vi subierunt, patefacta repente porta Romani cum clamore erumpunt turbatosque hostes

et ad primum incursum coniectumque telorum aversos usque ad litus cum multa caede persequuntur;

nec, nisi naves litori adpulsae trepidos accepissent, superfuisset fugae aut pugnae quisquam.

in ipsis quoque navibus est, dum, ne hostes cum suis simul inrumperent, trahunt scalas, orasque et ancoras, ne in moliendo mora esset, praecidunt;

multique adnantes navibus, incerto prae tenebris, quid aut peterent aut vitarent, foede interierunt.

postero die cum classis inde retro ad Oceanum, unde venerat, fugisset, ad octingentos homines caesi inter murum litusque et ad duo milia armorum inventa.