Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

in exercitu suo se, praeterquam quod omnes cives aut socios Latinique nominis videat, etiam eo moveri, quod nemo fere sit miles, qui non aut a patruo suo Cn. Scipione, qui primus Romani nominis in eam provinciam venerit, aut a patre consule aut a se sit ex Italia advectus: Scipionum nomini,

auspiciis omnes adsuetos, quos secum in patriam ad meritum triumphum deducere velit, quos consulatum petenti, velut si omnium communis agatur honos, adfuturos speret.

quod ad expeditionem attineat, quae instet, immemorem esse rerum suarum gestarum, qui id bellum ducat. Magonis hercule sibi, qui extra orbem terrarum in circumfusam Oceano insulam cum paucis perfugerit navibus, maiorem curam esse quam Ilergetum;

quippe illic et ducem Carthaginiensem et quantumcumque Punicum praesidium esse, hic latrones latronumque duces, quibus ut ad populandos finitimorum agros tectaque urenda et rapienda pecora aliqua vis sit, ita in acie ac signis conlatis nullam esse; magis velocitate ad fugam quam armis fretos pugnaturos esse.

itaque non quod ullum inde periculum aut semen maioris belli videat, ideo se, priusquam provincia decedat, opprimendos Ilergetes duxisse,

sed primum, ne inpunita tam scelerata defectio esset, deinde, ne quis in provincia simul virtute tanta et felicitate perdomita relictus hostis dici posset.

proinde deis bene iuvantibus sequerentur non tam ad bellum gerendum — neque enim cum pari hoste certamen esse — quam ad expetendas ab hominibus scelestis poenas.

ab hac oratione ad iter se comparare in diem posterum iubet, profectusque decumis castris pervenit ad Hiberum flumen. inde superato amni die quarto in conspectu hostium posuit castra.

campus ante montibus circa saeptus erat. in eam vallem Scipio cum pecora, rapta pleraque ex

463
ipsorum hostium agris,

propelli ad inritandam barbarorum iussisset, velites subsidio misit, a quibus ubi per procursationem coimmissa pugna esset, Laelium cum equitatu impetum ex occulto facere iubet.

mons opportune prominens equitum insidias texit; nec ulla mora pugnae facta est. Hispani in conspecta procul pecora. velites in Hispanos praeda occupatos incurrere.

primo missilibus territavere, deinde missis levibus telis, quae inritare magis quam decernere pugnam poterant, gladios nudant, et conlato pede res coepta geri est;