Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

Scipio, cum fide solvendi pariter omnibus noxiis innoxiisque stipendii tum vultu ac sermone in omnes placato facile reconciliatis militum animis,

priusquam castra ab Carthagine moveret, contione advocata multis verbis in perfidiam rebellantium regulorum invectus,

nequaquam eodem animo se ire professus est ad vindicandum id scelus, quo civilem errorem nuper sanaverit.

tum se secus quam viscera secantem sua, cum gemitu et lacrimis triginta hominum capitibus expiasse octo milium seu imprudentiam seu noxam; nunc laeto et erecto animo ad caedem Ilergetum ire.

non eos neque natos in eadem terra ulla secum societate

462
iunctos esse; eam, quae sola fuerit, fidei atque amicitiae, ipsos per scelus rupisse.

in exercitu suo se, praeterquam quod omnes cives aut socios Latinique nominis videat, etiam eo moveri, quod nemo fere sit miles, qui non aut a patruo suo Cn. Scipione, qui primus Romani nominis in eam provinciam venerit, aut a patre consule aut a se sit ex Italia advectus: Scipionum nomini,

auspiciis omnes adsuetos, quos secum in patriam ad meritum triumphum deducere velit, quos consulatum petenti, velut si omnium communis agatur honos, adfuturos speret.