Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
legionarii ceteras partis urbis pervadunt, direptione et caede obviorum, nisi qui armis se tuebantur, abstinuerunt.
Carthaginienses omnes in custodiam dati sunt oppidanorum quoque trecenti ferme, qui clauserant portas; ceteris traditum oppidum, suae redditae res.
cecidere in urbis eius oppugnatione hostium duo milia ferme, Romanorum haud amplius nonaginta.
laeta et ipsis, qui rem gessere, urbis eius oppugnatio fuit et imperatori ceteroque exercitui; et speciosum adventum suum ingentem turbam captivorum prae se agentes fecerunt.
Scipio conlaudato fratre cum, quanto poterat verborum honore, Carthagini ab se captae captam ab eo aequasset,
quia et hiems instabat, ut nec temptare Gades nec disiectum passim per provinciam exercitum Hasdrubalis consectari posset, in citeriorem Hispaniam omnes suas copias reduxit, dimissisque in hiberna legionibus,
L. Scipione fratre Romam misso et Hannone hostium imperatore ceterisque nobilibus captivis ipse Tarraconem concessit.