Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

stupenti ita seditioni, cum vivere primo, mox etiam valere Scipionem certi auctores adferrent, tribuni militum septem ab ipso Scipione missi supervenerunt.

ad quorum primum adventum exasperati animi, mox ipsis placido sermone permulcentibus notos, cum quibus congressi erant, leniti sunt.

circumeuntes enim tentoria primo deinde in principiis praetorioque, ubi sermones inter se serentium circulos vidissent, adloquebantur percunctantes magis, quae causa irae consternationisque subitae foret, quam factum accusantes.

vulgo stipendium non datum ad diem iactabatur, et, cum eodem tempore, quo scelus Iliturgitanorum exstitisset, post duorum imperatorum duorumque exercituum stragem sua virtute defensum nomen Romanum ac retenta provincia esset, Iliturgitanos poenam noxae meritam habere, suis recte factis gratiam qui exsolvat non esse.

talia querentes aequa orare, seque ea relaturos ad imperatorem respondebant; laetari, quod nihil tristius nec insanabilius esset; et P. Scipionem deum benignitate et rem publicam esse gratiae referendae.

Scipionem bellis adsuetum ad seditionum procellas rudem, sollicitum habebat res, ne aut exercitus peccando aut ipse puniendo modum excederet.

in praesentia, ut coepisset, leniter agi placuit et missis circa stipendiarias civitates exactoribus stipendii spem propinquam facere;

et edictum subinde propositum, ut ad stipendium petendum convenirent Carthaginem, seu carptim partes seu universi mallent.

tranquillam seditionem iam per se languescentem repentina quies rebellantium Hispanorum fecit; redierant enim in fines omisso incepto Mandonius et Indibilis, postquam vivere Scipionem allatum est;

nec iam erat aut civis aut externus, cum quo furorem suum consociarent.

omnia circumspectantes consilia nihil reliqui habebant praeter non tutissimum a malis consiliis receptum, ut

454
imperatoris vel iustae irae vel non desperandae clementiae sese committerent: etiam hostibus eum ignovisse, cum quibus ferro dimicasset;

suam seditionem sine vulnere, sine sanguine fuisse, nec ipsam nec atroci poena dignam, — ut ingenia humana sunt ad suam cuique levandam culpam nimio plus facunda.

illa dubitatio erat singulaene cohortes an universi ad stipendium petendum irent. inclinavit sententia, quod tutius censebant, universos ire.

per eosdem dies, quibus haec illi consultabant,

consilium de iis Carthagini erat, certabaturque sententiis, utrum in auctores tantum seditionis — erant autem ii numero haud plus quam quinque et triginta — animadverteretur, an plurium supplicio vindicanda tam foedi exempli defectio magis quam seditio esset.

vicit sententia lenior, ut, unde culpa orta esset, ibi poena consisteret; ad multitudinem castigationem satis esse.

consilio dimisso, ut id actum videretur, expeditio adversus Mandonium Indibilemque edicitur exercitui, qui Carthagine erat, et cibaria dierum aliquot parare iubentur.