Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

atque haec tamen caedes ab impetu hostium iratorum ac tum maxime dimicantium iure belli in armatos repugnantesque edebatur;

foedior alia in urbe trucidatio erat, cum turbam feminarum puerorumque inbellem inermemque cives sui caederent et in succensum rogum semianima pleraque inicerent corpora, rivique sanguinis flammam orientem restinguerent; postremo ipsi, caede miseranda suorum fatigati, cum armis medio incendio se iniecerunt.

iam caedi perpetratae victores Romani supervenerunt. ac primo conspectu tam foedae rei mirabundi parumper obstupuerunt;

dein cum aurum argentumque cumulo rerum aliarum interfulgens aviditate ingenii humani rapere ex igni vellent, correpti alii flamma sunt, alii ambusti adflatu vaporis, cum receptus primis urgente ab tergo ingenti turba non esset.

ita Astapa sine praeda militum ferro ignique absumpta est. Marcius ceteris eius regionis metu in

451
deditionem acceptis victorem exercitum Carthaginem ad Scipionem reduxit. per eos ipsos dies perfugae a Gadibus venerunt,

pollicentes urbem Punicumque praesidium, quod in ea urbe esset, et imperatorem praesidii cum classe prodituros esse.

Mago ibi ex fuga substiterat navibusque in Oceano collectis aliquantum auxiliorum et trans fretum ex Africa ora et ex proximis Hispaniae locis per Hannonem praefectum coegerat.

fide accepta dataque perfugis et Marcius eo cum expeditis cohortibus et Laelius cum septem triremibus, quinqueremi una est missus, ut terra marique communi consilio rem gererent.