Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

cum ita instructos educeret e castris, vixdum in egressos vallo eos Romani pila coniecerunt.

subsidunt Hispani adversus emissa tela ab hoste, inde ad mittenda ipsi consurgunt; quae cum Romani conferti, ut solent, densatis excepissent scutis, tum pes cum pede conlatus et gladiis geri res coepta est.

ceterum asperitas locorum et Celtiberis, quibus in proelio concursare mos est, velocitatem inutilem faciebat et haud iniqua eadem erat Romanis stabili pugnae adsuetis, nisi quod angustiae

et internata virgulta ordines dirimebant et singuli binique velut cum paribus conserere pugnam cogebantur.

quod ad fugam impedimento hostibus erat, id ad caedem eos velut vinctos praebebat.

et iam ferme omnibus scutatis Celtiberorum interfectis levis armatura et Carthaginienses, qui ex alteris castris subsidio venerant, perculsi caedebantur.

duo amplius milia peditum et equitatus omnis vix inito proelio cum Magone effugerunt; Hanno, alter imperator, cum eis, qui postremi iam profligate proelio advenerant, vivus capitur.

Magonem fugientem equitatus ferme omnis et quod veterum peditum erat secuti decimo die in Gaditanam provinciam ad Hasdrubalem pervenerunt; Celtiberi, novus miles, in proximas dilapsi silvas inde domos diffugerunt.

peropportuna victoria nequaquam tantum iam conflatum bellum, quanta futuri materia belli, si licuisset iis Celtiberorum gente excita et alios ad arma sollicitare populos, oppressa erat.

itaque conlaudato benigne Silano Scipio spem debellandi, si nihil ipse cunctando moratus esset, nactus, ad id quod belli erat in ultimam Hispaniam adversus

424
Hasdrubalem pergit.

Poenus cum castra tum forte in Baetica ad sociorum animos continendos in fide haberet, signis repente sublatis fugae magis quam itineris modo penitus ad Oceanum et Gades ducit ceterum,

quoad continuisset exercitum, propositum bello se fore ratus, antequam freto Gadis traiceret exercitum omnem passim in civitates divisit, ut et muris se ipsi et armis muros tutarentur.

Scipio ubi animadvertit dissipatum passim bellum et circuit ferre ad singulas urbes arma diutini magis quam magni esse operis, retro vertit iter.