Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

cum ita instructos educeret e castris, vixdum in egressos vallo eos Romani pila coniecerunt.

subsidunt Hispani adversus emissa tela ab hoste, inde ad mittenda ipsi consurgunt; quae cum Romani conferti, ut solent, densatis excepissent scutis, tum pes cum pede conlatus et gladiis geri res coepta est.

ceterum asperitas locorum et Celtiberis, quibus in proelio concursare mos est, velocitatem inutilem faciebat et haud iniqua eadem erat Romanis stabili pugnae adsuetis, nisi quod angustiae

et internata virgulta ordines dirimebant et singuli binique velut cum paribus conserere pugnam cogebantur.

quod ad fugam impedimento hostibus erat, id ad caedem eos velut vinctos praebebat.

et iam ferme omnibus scutatis Celtiberorum interfectis levis armatura et Carthaginienses, qui ex alteris castris subsidio venerant, perculsi caedebantur.

duo amplius milia peditum et equitatus omnis vix inito proelio cum Magone effugerunt; Hanno, alter imperator, cum eis, qui postremi iam profligate proelio advenerant, vivus capitur.