Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

quoad continuisset exercitum, propositum bello se fore ratus, antequam freto Gadis traiceret exercitum omnem passim in civitates divisit, ut et muris se ipsi et armis muros tutarentur.

Scipio ubi animadvertit dissipatum passim bellum et circuit ferre ad singulas urbes arma diutini magis quam magni esse operis, retro vertit iter.

ne tamen hostibus relinqueret regionem, L. Scipionem fratrem cum decem milibus peditum mille equitum ad oppugnandam opulentissimam in iis locis urbem — Orongin barbari appellabant — mittit.

sita in Maesessum finibus est, Bastetanae gentis, ager frugifer, etiam incolae fodiunt. ea arx fuerat Hasdrubali ad excursiones circa mediterraneos populos faciendas.

Scipio castris prope urbem positis priusquam circumvallaret urbem, misit ad portas qui ex propinquo alloquio animos temptarent suaderentque ut amicitiam potius quam vim experirentur Romanorum. ubi nihil pacati respondebatur, fossa duplicique vallo circumdata urbe in tres partes exercitum dividit,

ut una semper pars quietis interim duabus oppugnaret. prima pars cum adorta oppugnare est, atrox sane et anceps proelium fuit: