Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

et admonebant alii alios supplicium ex se, non victoriam peti; ubi quisque mortem oppeteret, id referre, utrum in pugna et in acie, ubi Mars communis et victum saepe erigeret et adfligeret victorem,

an postmodo, cremata et diruta urbe, ante ora captarum coniugum liberorumque, inter verbera et vincula, omnia foeda atque indigna passi exspirarent.

igitur non militaris modo aetas aut viri tantum sed feminae puerique supra animi corporisque vires adsunt, propugnantibus tela ministrant, saxa in muros munientibus gerunt.

non libertas solum agebatur, quae virorum fortium tantum pectora acuit, sed ultima omnium supplicia et foeda mors ob oculos erat. accendebantur animi et certamine laboris ac periculi atque ipso inter se conspectu.

itaque tanto ardore certamen initum est, ut domitor ille totius Hispaniae exercitus ab unius oppidi iuventute saepe repulsus a muris haud satis decoro proelio trepidarit.

id ubi vidit Scipio, veritus, ne vanis tot conatibus suorum et hostibus cresceret animus et segnior miles fieret, sibimet conandum ac partem periculi capessendam esse ratus, increpita ignavia militum ferri scalas iubet et se ipsum, si ceteri cunctentur, escensurum minatur.

iam subierat haud mediocri periculo moenia cum clamor undique ab sollicitis vicem imperatoris militibus

447
sublatus scalaeque multis simul partibus erigi coeptae;

et ex altera parte Laelius institit. tum victa oppidanorum vis, deiectisque propugnatoribus occupantur muri; arx etiam ab ea parte, qua inexpugnabilis videbatur, inter tumultum capta est.

transfugae Afri, qui tum inter auxilia Romana erant, et oppidanis in ea tuenda, unde periculum videbatur, versis et Romanis subeuntibus contra,

qua adire poterant, conspexerunt editissimam urbis partem, quia rupe praealta tegebatur, neque opere ullo munitam et ab defensoribus vacuam.

levium corporum homines et multa exercitatione pernicium clavos secum ferreos portantes, qua per inaequaliter eminentia rupis poterant, scandunt.

sicubi nimis arduum et leve saxum occurrebat, clavos per modica intervalla figentes cum velut gradus fecissent,

primi insequentes extrahentes manu, postremi sublevantes eos, qui prae se irent, in summum evadunt; inde decurrunt cum clamore in urbem iam captam ab Romanis.

tum vero apparuit ab ira et ab odio urbem oppugnatam esse. nemo capiendi vivos, nemo patentibus ad direptionem omnibus praedae memor est; trucidant inermes iuxta atque armatos, feminas pariter ac viros; usque ad infantium caedem ira crudelis pervenit.

ignem deinde tectis iniciunt ac diruunt quae incendio absumi nequeunt; adeo vestigia quoque urbis extinguere ac delere memoriam hostium sedis cordi est.