Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

mirabilioremque sibi eum virum congresso coram visum prae se ferebat quam bello rebus gestis,

nec dubitare, quin Syphax regnumque eius iam in Romanorum essent potestate: eam artem illi viro ad conciliandos animos esse.

itaque non quo modo Hispaniae amissae sint quaerendum magis Carthaginiensibus esse,

445
quam quo modo Africam retineant cogitandum.

non peregrinabundum neque circa amoenas oras vagantem tantum ducem Romanum relicta provincia novae dicionis, relictis exercitibus, duabus navibus in Africam traiecisse et commisisse sese in hostilem terram, in potestatem regiam, in fidem inexpertam, sed potiundae Africae spem adfectantem.

hoc eum iam pridem volutare in animo, hoc palam fremere, quod non, quem ad modum Hannibal in Italia, sic Scipio in Africa bellum gereret.

Scipio foedere icto cum Syphace profectus ex Africa dubiisque et plerumque saevis in alto iactatus ventis die quarto Novae Carthaginis portum tenuit.

Hispaniae sicut a bello Punico quietae erant, ita quasdam civitates propter conscientiam culpae metu magis quam fide quietas esse apparebat, quarum maxume insignes et magnitudine et noxa Iliturgi et Castulo erant.

Castulo cum prosperis rebus socii fuissent, post caesos cum exercitibus Scipiones defecerat ad Poenos; Iliturgitani prodendis, qui ex illa clade ad eos perfugerant, interficiendisque scelus etiam defectioni addiderant.

in eos populos primo adventu, cum dubiae Hispaniae essent, merito magis quam utiliter saevitum foret;

tunc iam tranquillis rebus quia tempus expetendae poenae videbatur venisse, accitum ab Tarracone L. Marcium cum tertia parte copiarum ad Castulonem oppugnandum mittit; ipse cum cetero exercitu quintis fere ad Iliturgin castris pervenit.

clausae erant portae omniaque instructa et parata ad oppugnationem arcendam; adeo conscientia, quid se meritos scirent, pro indicto eis bello fuerat. hinc et hortari milites Scipio orsus est:

ipsos claudendo portas indicasse Hispanos, quid ut timerent meriti essent. itaque multo infestioribus animis cum eis quam cum Carthaginiensibus bellum gerendum esse;