Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

et nunc equestria nunc cum velitibus auxiliisque peditum proelia consererent, supervenerunt legiones.

inde non iam pugna sed trucidatio velut pecorum fieri, donec ipse dux fugae auctor in proximos colles cum sex milibus ferme semermium evasit; ceteri caesi captique.

castra tumultuaria raptim Poeni tumulo editissimo communiverunt atque inde, cum hostis nequiquam subire iniquo ascensu conatus esset, haud difficulter sese tutati sunt.

sed obsidio in loco nudo atque inopi vix in paucos dies tolerabilis erat; itaque transitiones ad hostem fiebant. postremo dux ipse navibus accitis — nec procul inde aberat mare — nocte relicto exercitu Gades perfugit.

Scipio fuga ducis hostium audita decem milia peditum mille equites relinquit Silano ad castrorum obsidionem;

ipse cum ceteris copiis septuagensimis castris protinus causis regulorum civitatiumque cognoscendis, ut praemia ad veram meritorum aestimationem tribui possent, Tarraconem rediit.

post profectionem eius Masinissa cum Silano clam congressus, ut ad nova consilia gentem quoque suam oboedientem haberet, cum paucis popularibus in Africam traiecit,

non tam evidenti eo tempore subitae mutationis causa, quam documento post id tempus constantissimae ad ultimam senectam fidei, ne tum quidem eum sine probabili causa fecisse.

Mago inde remissis ab Hasdrubale navibus Gades petit; ceteri deserti ab ducibus, pars transitione, pars fuga dissupati per proximas civitates sunt, nulla numero aut viribus manus insignis.

hoc maxime modo ductu atque auspicio P. Scipionis pulsi Hispania Carthaginienses sunt, quarto decimo anno post bellum initum, quinto quam P. Scipio

443
provinciam et exercitum accepit.