Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

non tam evidenti eo tempore subitae mutationis causa, quam documento post id tempus constantissimae ad ultimam senectam fidei, ne tum quidem eum sine probabili causa fecisse.

Mago inde remissis ab Hasdrubale navibus Gades petit; ceteri deserti ab ducibus, pars transitione, pars fuga dissupati per proximas civitates sunt, nulla numero aut viribus manus insignis.

hoc maxime modo ductu atque auspicio P. Scipionis pulsi Hispania Carthaginienses sunt, quarto decimo anno post bellum initum, quinto quam P. Scipio

443
provinciam et exercitum accepit.

multo post Silanus debellatum referens Tarraconem ad Scipionem rediit.

L. Scipio cum multis nobilibus captivis nuntius receptae Hispaniae Romam est missus;

et cum ceteri laetitia gloriaque ingenti rem vulgo ferrent, unus, qui gesserat, inexplebilis virtutis veraeque laudis, parvum instar eorum, quae spe ac magnitudine animi concepisset, receptas Hispanias ducebat:

iam Africam Carthaginem et in suum decus nomenque velut consummatam eius belli gloriam spectabat.