Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
ut
praemisso Silano ad Culcham duodetriginta oppidis regnantem, ut equites peditesque ab eo, quos se per hiemem conscripturum pollicitus erat,
acciperet, ipse ab Tarracone profectus protinus ab sociis, qui accolunt viam, modica contrahendo auxilia Castulonem pervenit.
eo adducta ab Silano auxilia tria milia peditum et quingenti equites. inde ad Baeculam urbem progressus omni exercitu civium sociorum, peditum equitumque quinque et quadraginta milibus.
castra ponentes eos Mago et Masinissa cum omni equitatu adgressi sunt, turbassentque munientes, ni abditi post tumulum opportune ad id positum ab Scipione equites inproviso in effusos incurrissent.
ei promptissimum quemque et proxime vallum atque in ipsos munitores primum invectum vixdum proelio inito fuderunt. cum ceteris, qui sub signis atque ordine agminis incesserant, longior et diu ambigua pugna fuit.
sed cum ab stationibus primum expeditae cohortes, deinde ex opere deducti milites atque arma capere iussi plures usque et integri fessis subirent, magnumque iam agmen armatorum a castris in proelium rueret, terga dubie vertunt Poeni Numidaeque.