Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

Mamilio praetori mandatum, ut colonias ab hoste tueretur; consules ex senatus consulto edixerunt, ut qui cives Cremonenses atque Placentini essent, ante diem in colonias reverterentur. principio deinde veris et ipsi ad bellum profecti sunt.

Q. Caecilius consul exercitum ab C. Nerone L. Veturius a Q. Claudio propraetore accepit novisque militibus, quos ipse conscripserat, supplevit.

in Consentinum agrum consules exercitum duxerunt passimque depopulati, cum agmen iam grave praeda esset, in saltu angusto a Bruttiis iaculatoribusque Numidis turbati sunt,

ita ut non praeda tantum sed armati quoque in periculo fuerint. maior tamen tumultus quam pugna fuit, et praemissa praeda incolumes legiones in loca culta evasere.

inde in Lucanos profecti. ea sine certamine tota gens in dicionem populi Romani rediit.

cum Hannibale nihil eo anno rei gestum est. nam neque ipse se obtulit in tam recenti volnere publico privatoque neque lacessierunt quietum Romani: tantam inesse vim, etsi omnia alia circa eum ruerent, in uno illo duce censebant.

ac nescio an mirabilior adversis quam secundis rebus fuerit,

quippe qui, cum in hostium terra per annos tredecim tam procul ab domo varia fortuna bellum gereret exercitu non suo civili, sed mixto ex omnium gentium, quibus non lex, non mos, non lingua communis, alius habitus, alia vestis, alia arma, alii ritus, alia sacra,

alii prope dei essent, ita quodam uno vinculo copulaverit eos, ut nulla nec inter ipsos nec adversus ducem seditio extiterit,

cum et pecunia saepe in stipendium et commeatus in hostium agro deessent, quorum inopia priore Punico bello multa infanda inter

437
duces militesque commissa fuerant.